« aposcripta-1110 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Le prieur provincial des frères Prêcheurs en France et le gardien des frères Mineurs de Paris

  •  
    VII idus decembris, anno primo

  •  
    1255/12/07

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Alexander papa IV priori provinciali fratrum Praedicatorum in Francia et gardiano fratrum Minorum Parisiensium mandat ut in causis contra haereticos nomina testium non edantur in vulgus.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 431/32. Original scellé (bulle de plomb sur cordelettes de chanvre ; Inventaire, n. 6049.

  •  
    Ici d'après Joseph de Laborde, Layettes du Trésor des chartes, III, Paris : Henri Plon, 1875 [en ligne], n. 4221, p. 276 [numérisée sur le site des Archives de France], d'après E.

  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, I, n. 820, p. 315, d’après E.

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis .. priori provinciali fratrum Predicatorum in Francia, et .. guardiano fratrum Minorum Parisiensium, salutem et apostolicam benedictionem.
    Licet vobis per alias litteras nostras duxerimus committendum ut ad extirpandum de regno Francie ejusque districtu hereticam pravitatem sollicite ac efficaciter per vos ac per alios quos ad hoc idoneos fore noveritis procedatis, sicut in ipsis litteris expressius continetur, facientes vobis quaternos et alia scripta in quibus inquisitiones facte contra hereticos et processus contra ipsos habiti continentur a quibuslibet detentoribus assignari, quia tamen testibus qui super hoc deposuerunt et quos continget deponere propter personarum potentiam contra quas inquisitum est et per vos inquiretur deinceps timetur posse imminere mortis periculum si contingat fieri publicationem nominum testium eorundem, volumus quod super hoc taliter procedatur ut si ex hujusmodi publicatione videritis imminere periculum, eorundem testium nomina non publice sed secreto coram aliquibus personis providis et honestis, religiosis et aliis, ad hoc vocatis, de quarum consilio ad sententiam vel condempnationem procedi volumus, exprimantur, et ad cognitionem judicis instruendam eorundem testium depositionibus plena fides et auctoritas habeatur.
    Datum Laterani, VII idus decembris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    Inconnue de Potthast - Absente des registres - Voir Layettes du Trésor des chartes, t. III, n. 4112 (= Aposcripta n. 1097) et Aposcripta n. 392.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23930 (aposcripta-1110), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/23930 (mise à jour : 12/05/2020).