« aposcripta-1096 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Le prieur des frères Prêcheurs de Paris, inquisiteur dans les comtés de Poitiers et de Toulouse

  •  
    V idus julii, anno duodecimo

  •  
    1254/07/11

  •  
    Anagni

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Litterae Innocentii papae IV quibus priorem fratrum Praedicatorum Parisiensium in comitatibus Pictaviae et Tolosae inquisitorem hortatur ut pro dictorum haereticorum exscidio viriliter agat.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 431/27. Original scellé (bulle de plomb sur cordelettes de chanvre ; Inventaire, n. 6048).

  •  
    Ici d'après Joseph de Laborde, Layettes du Trésor des chartes, III, Paris : Henri Plon, 1875 [en ligne], n. 4111, p. 215-216 [numérisée sur le site des Archives de France], d'après E.

  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, I, n. 753, p. 285-286, d’après E.

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio .. priori fratrum Predicatorum Parisiensium, inquisitori heretice pravitatis in comitatibus Pictavie ac Tholose necnon et aliis terris dilecti filii nobilis viri A[lfonsi], comitis Pictavensis et Tholosani, a Sede apostolica deputato, salutem et apostolicam benedictionem.
    Licet ex omnibus mundi partibus que nomine christiano censentur teneamur ex officii nostri debito expurgare letiferam pestem heretice pravitatis, in comitatibus tamen Pictavie ac Tholose necnon et in aliis terris dilecti filii nobilis viri A[lfonsi], comitis Pictavie et Tholose, imminet nobis hec sollicitudo propensius, ubi eandem pestem propter malitiam temporis que in detrimentum fidei catholice perversos mores peperit persensimus habundantius succrevisse.
    Cum igitur ad inquisitionis officium contra hereticos in eisdem comitatibus et terris exequendum sis auctoritate nostra per consilium deliberationis provide constitutus, discretionem tuam monemus, rogamus et hortamur attente per apostolica tibi scripta, in remissionem peccaminum injungentes, quatinus in caritate Dei, hominum timore postposito, virtutem Spiritus ex alto induens, predictum officium ubique infra designatos tibi limites, prout negotii utilitas suadebit, sub spe mercedis eterne sic efficaciter prosequi studeas ut per sollicitudinis tue prudentiam de predictis comitatibus et terris radix iniquitatis heretice succidatur et vinea Domini, exterminatis vulpeculis que perversis moribus demoliuntur eandem, fructus afferat catholice puritatis. Si quos autem de pravitate predicta culpabiles inveneris vel infectos seu etiam infamatos, contra ipsos, nisi examinati absolute velint mandatis Ecclesie obedire, necnon et receptatores, defensores et fautores eorum, juxta sanctiones canonicas, auctoritate apostolica, hominis metu divino timori postposito, sine strepitu advocatorum procedas, invocato ad hoc contra eos, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.
    Si vero aliqui ex eis, heretica labe penitus abjurata, redire voluerint ad ecclesiasticam unitatem, eis juxta formam Ecclesie beneficium absolutionis impendens, injungas eisdem quod injungi talibus consuevit, proviso sollerter ne simulata conversione redeant fraudulenter et te, immo potius seipsos fallentes, sub agni specie gerant lupum.
    Ut autem commissi tibi officii debitum liberius exequaris, committendi citationes, testium examinationes, cum de predicto crimine ac ipsius circumstantiis duxeris inquirendum, et sententiarum denuntiationes quas in quoslibet hac de causa tuleris, plenam tibi concedimus facultatem, non obstante si religiosis quibuslibet quod causarum vel negotiorum commissiones minime teneantur suscipere quodque excommunicari vel interdici aut suspendi nequeant a Sede apostolica sit indultum.
    Sed quia in tam gravi crimine cum multa oportet cautela procedi, ut in reos sine ullo proferatur errore dure ac digne severitas ultionis, volumus et mandamus ut tu vel quos ad hoc duxeris deputandos in examinatione testium quos recipi super crimine predicto ipsumque contingentibus oportuerit adhibeas tibi duas religiosas et discretas personas sub quarum presentia per viros idoneos fideliter eorum testium deposita conscribantur. Ceterum cum aliqui fuerint judicandi heretici vel incarcerationis pena perpetue alicui pro hujusmodi crimine infligenda, ad id de diocesanorum, vel vicariorum suorum, si ipsi, diocesanis absentibus, presentes fuerint, consilio procedere non omittas, ut in tante animadversionis judicio non postponenda pontificum auctoritas intercedat.
    Quod si forte, quod non credimus, aliqui cujuscumque conditionis huic negotio contra hereticos per te vel alios, prout felicis recordationis I[nnocentius] papa predecessor noster per suas litteras disposuita, exequendo se opponere seu illud presumpserint aliquatenus impedire ut non possit procedi libere in eodem, immo nisi requisiti illud foverint et juxta officium et posse suum singuli juverint studiose, contra eos tanquam contra hereticorum fautores et defensores secundum sanctiones canonicas eadem intrepide fretus auctoritate procedas. Nos enim nichilominus ad comprimendam tam superbam et pernitiosam audaciam et omnimode confundendam in illos gladium ecclesiastice potestatis acriter extendemus et reges et principes aliosque Christi fideles, sive pro Terre sancte succursu sive alias pro Christi servitio crucis caractere insignitos necnon et ceteros catholicos invocabimus contra eos, ut celum et terra adversus detestabilem temeritatem ipsorum pariter moveantur.
    Verum, ut predicta possis utilius et liberius exercere, tibi largiendi viginti vel quadraginta dierum indulgentiam, quotiens oportunum videris, omnibus vere penitentibus et confessis qui ad tuam convocationem propter hoc faciendam accesserint, plenam tenore presentium concedimus facultatem. Illis vero, qui ad impugnandum hereticos, fautores, et receptatores ac defensores eorum tibi ex animo auxilium, consilium prestiterint vel favorem, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi tres annos de injuncta sibi penitentia relaxamus ; et, si qui ex hiis in prosecutione hujusmodi negotii forte decesserint, eis peccatorum omnium de quibus corde contriti ac ore confessi fuerint plenam veniam indulgemus. Compescendi quoque, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, predicatores questuarios a predicationis officio, quod ad ipsos nullatenus pertinet quorum interest tantum caritativa subsidia simpliciter petere, ac indulgentiam, si quam forte habeant, exponere, liberam tibi tribuimus facultatem.
    Datum Anagnie, V idus julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

  •  
    (a) Prout felicis... disposuit : correction écrite sur le repli de l'acte, à la place des mots prout per litteras nostras nuper disposuimus, exponctués. Cette correction n'existe pas dans la bulle du 21 juillet 1254 adressée aux frères Mineurs (APOSCRIPTA n. 1098).

  •  
    Absente des registres. Inconnue de Potthast.
    Voir la lettre du 21 juillet 1254 adressée aux frères Mineurs, APOSCRIPTA n. 1098, et celle du 13 décembre 1255 adressée par Alexandre IV au prieur provincial des Prêcheurs de France et au gardien des Mineurs de Paris, APOSCRIPTA n. 1111.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23916 (aposcripta-1096), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/23916 (mise à jour : 06/02/2019).