« aposcripta-976 »


Général

  •  
    Nicolas V (1447-1455)

  •  
    Pour mémoire future de la chose

  •  
    MCCCCLI, III nonas aprilis, anno quinto

  •  
    1451/04/03

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Chambéry, Archives départementales de Savoie, évêché de Maurienne, 30 (cahier du XVIIIe s. où sont copiées des bulles relatives à Aiton), p. 29-41.

  •  
    Jacques Balmain, « Les franchises et la communauté d'Aiton (Savoie) », Mémoires et documents publiés par la Société savoisienne d'histoire et d'archéologie, 57, 1912, p. 1-212, aux p. 187-191 [en ligne].

  •  
    Nicolaus quintus, servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam.
    Tunc digne officium nobis commissum exercere videmur dum per nostre provisionis opus eclesiis et monasteriis ac prioratibus nec non prelatis et eclesiasticis personis commoda subsecuntur.
    Nuper siquidem delictus filius vir Ludovicus, tituli Sanctae Anastasiee presbiter cardinalis de Varembone vulgariter nuncupatus, nobis exposuit quod, si Eythonisdudum sancti Augustini Maunanensis et Fricteripe sancti Benedicti ordinum Gratianopolitanœ diocesis prioratus simul, ut dicitur, uniti, quos prefatus cardinalis pridem in comendam obtinebat et cui comende in eventum assecutionis paciffice regiminis et administrationis bonorum monasterii Sancti Justi de Secusia, dicti ordinis sancti Benedicti, Taurinencis diocesis, quod tunc per obitum quondam Jacobi, ipsius monasterii sancti Justi abbatis extra Romanam curiam deffuncti, vacans, bonae memoriae Amedeus tunc in partibus illis appostolica; Sedis legatus eidem cardinali per eum quoad viveret tenendum, regendum et gubernandum comendavit, sponte et libere cessit ad invicem separentur.el Eythonis mense episcopali Maurianencis, necnon Fricterippe prioratus predicti monasterio Sancti Michaelis de Clusaz ejusdem ordinis sancti Benedicti, a quo ipse prioratus Fricteripe dependet, perpetuo unirentur, annecterentur, incorporarentur, seu ipse [31] prioratus Fricteripe prefato monasterio Sancti Michaelis restitueretur et reintegraretur cardinali qui eclesice Maurianensi ex concessione appostolica preesse dignoscitur, pro eo quod dictus prioratus Ethonis est quasi in medio totius diocesis Maurianensis, et valde accomodus pro recipiendis et hospitandis illis qui négocia dicte mense procurant, cum mensa predicta nullam hibibem habitationem habeat, abbati vero monasterii Sancti Michaelis hujusmodi pro reparandis structuris et edifficiis ipsius monasterii, non modica reparatione indiget, utilitates et commoda provenirent nec non Cardinalis in Ethonis duos, et abbas predicti in Fricteripe prioratibus hujusmodi unum monachos manute[ne]rent, qui ibidem missas et alia divina officia célébrant, ac etiam predictus Cardinalis, considerans quod prepositus eclesia; Beatas Maria; prope Aquabellam, dictas Maurianensis diocesis, propter tenuitatem fructuum dicte prepositure, apud illam raro facit residentiam, ad hoc ut prepositus dictœ eclesiœ Sanctas Catherinœ pro tempore ipsius residcnciam hujusmodi facere posset, suum hbenter prestaret assensum quod ejdem eclesiœ Sanctx Catherine una domus posita in loco de Alta villa, ipsii eclesiœ salis contigua, ad prefatam mensam legitime pertinens, perpetuo approprietur et assignetur, quibus, tam in monasterio Sancti Michaelis et eclesia Sanctœ Catherine, quam prioratibus predictis, cum animarum salute, divinus cultus continuum susciperet incrementum quare pro parte dicti cardinalis nobis fuit humilliter supplicatum ut unionem dictorum prioratuum penitus et omnino dissolvere, ac ipsum prioratum Fricterippe eidem monasterio Sancti Michaelis reintegrare et restituere, nec non Eythonis, cujus ducentarum, mense, nec non Fricteripe, cujus quadraginta, monasterio Sancti Michaelis, perpetuo incorporare, annectere et unire necnon domum Alte ville, cujus quinquaginta, prepositure hujusmodi, cujus decem librarum Turonencium parvarum fructus, redditus et proventus secundum communem estimationem valorem annuum ut etiam asseritur non excedunt, perpetuo acsignare, aliasque in premissis oportune providere de benignitate appostolica dignaremur.
    Nos igitur, qui dudum inter caetera volumus quod petentes benificia ecclesiastica aliis uniritenerentur exprimere verum annuum valorem tam beneficii uniti quam illius cuiuniri mandatur alioquin unio non valeat et semper in unionibus comissio fiat, ad partes mense et monasterii Sancti Michaelis hujusmodi | j-t]. fructuum et reddituum et proventuum veros annuos valores secundum communem estimationem presentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, unionem dictorum prioratuum, qui conventuales non sunt, etiam si appostolica authoritate facta fuerit, penitus et omnino authoritate appostolica et ex certa sciencia dissolvimus, ac dictum prioratum Fracterippe eidem monasterio Sancti Michaelis tamquam membrum capiti restituimus et reintegramus nec non Eythonis, etiam si a quocumque monasterio seu alio regulari loco, quod seu que haberi volumus, pro expresso dependat, mense et Fractcripe monasterio Sancti Michaclis hujusmodi sciencia et authoritate similibus perpetuo incorporamus, annectimus et unimus necnon domum hujusmodi prepositure prefatis de consensu [35J dicti cardinalis etiam in pcrpetuum expropriamus et assignanius, ita quod, cedente vel decedente, dilecto filio Johanne de Segobia prioratus ipsos obtinente, seu illos allias quomodolibet dimittente, liceat cardinali Eythonis et abbati Monasterii Sancti Michaelis Frictenppe prioratum, necnon Jacobo preposito eclesiœ Sanctce Catherince hujusmodi domus juriumque et pertinenciarum predictorum per se vel alium seu alios corporalem possessionem, authoritate propria, libere happrehendere et perpetuo retinere, diocesanorum locorum et quorumvis aliorum licentia super hoc minime requisita et nihillominus dilecto filio officiali Tarentasiensi per appostolica scripta mandamus quatenus ipse, per se vel alium seu alios, ab eodem Johanne resignationem dictorum prioratuum, si illam in manibus suis sponte et libere facere voluerit, authoritate nostra, hac vice dumtaxat, recipiat et admittat eisque per ipsum recepta et admissa, prefata authoritate, declaret uniones, annexiones et incorporationcs predictas suum effectum sortitas esse; et nihillominus eidem, ne propter hujusmodi resignationem minium dispendium patiatur, pensionem annuam, de qua rationabiliter reddident se contentum, super fructibus, redditibus et proventibus eorundem prioratuum, per episcopem Maurianensem et abbatem dicti monasterii Sancti Michaelis nunc et pro tempore existentes, ipsi vel procuratori suo ad hoc ab eo speciale mandatum habenti, annis singulis in locis et terminis ac sub penis et censuris ad id per eundem judicem statuendis persolvendam, reservare, restituere et assignare eadem authoritate procuret. ac faciat ipsi Johanni juxta constitutionis, reservationis et assignationis earumdem, si illas fecerint, tenorem pensionem predictam persolui, et sibi, de illa integre responderi, nec non dictum prepositum pacifica ejusdem domus possessione gaudere, contradictores authoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus volontate predicta constitutionibus et ordinationibus appostolicis ac Eclesiae Maurianencis monasteriorum, prioratuum et ordinum predictorum statutis et consuetidinibus, juramento, confirmatione appostolica vel quavis alia firmitate roboratis, statutis contrariis quibuscumque, aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de prioratibus hujusmodi speciales vel aliis beneficiis eclesiasticis in illis partibus générales appostolice Sedis vel legatorum ejus litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quasquidem litteras ac processus habitos per easdcm ac quecumque inde secuta ad prioratus ac domum hujusmodi volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem prioratuum aut beneficiorum aliorum prejudicium generari, et quibuslibet privilegiis, indulgenciis et litteris appostolicis generalibus vel specialibus, quorumcumque tenorum existant, per que presentibus non expressa a vel totaliter non inserta effectus earumdem impediri valeat vel differri, et de quibus quorumcumque totius tenoris habenda sit de verbo ad verbum in nostris litteris mentio specialis, proviso quod prioratus predicti debitis propterea non frodentur obsequis et .animarum cura in eis, si quas illis imminet, nullatenus negligatur. Volumus autem quod, si uniones,annexiones et incorporationes predictas effectum sortiri contingat, ut prefertur, episcopus Maurianencis duos in Eythone, et abbas monasterii Sancti Michaelis nunc et pro tempore existentes in Fricterippe prioratibus hujusmodi unum monachos in eis perpetuo residentes, qui divina inhibi celebrent officia, perpetuo tenere, ac eos nx fructibus, redditibus et proventibus prioratuum eorumdem alimentare, nec non prepositus pro tempore existens dictae Eclesias sanctm Catherine ibi saltem pro majori parte anni residencian facere debeant et teneantur alioqui[n] uniones, annexiones et incorporationcs per nos factas hujusmodi dissolutas sint, ac prefatae domui eclesias Sanctae Catherinse cedere debeant et teneantur et insuper ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam quavis authoritate, scienter vel ignoranter contigerit attemptari.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrœ dissolutionis, restitutionis, reintegrationis, incorporationis, annexionis, unionis, appropriationis, assignationis et volontatis infrengere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dci et Bcatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
    Datum Romae, aput sanctum Petrum, anno Incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, tercio non. aprilis, pontificatus nostri anno quinto.

  •  
    A corriger sur pdf

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23757 (aposcripta-976), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/23757 (mise à jour : 26/11/2020).