« aposcripta-970 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Les recteurs de la Ligue lombarde

  •  
    Nonas januarii, anno undecimo

  •  
    1227/01/05


  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITE DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 13, c. 440. fol. 156.
  •  
    [Autre copie médiévale] Mss. Vallicel. I. 53.

  •  
    Ici reprise de Patrick Gilli, Julien Théry, Le gouvernement pontifical et l’Italie des villes au temps de la théocratie, fin XIIe-mi XIVe siècle, Montpellier : Presses universitaires de la Méditerranée, 2010 [en ligne], p. 43-52, d'après Rodenberg.
  •  
    Karl Rodenberg, Epistolae s. XIII e regestis pontificum romanorum, t. I, Berlin : Weidmann (MGH, Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum romanorum selectae), 1883 [en ligne], n. 327-328, p. 246-249, [en ligne], d'après Raynaldi.

  •  
    Raynaldi, Annales ecclesiastici, a. 1226, § 26-29.

  •  
    Potthast, n. 7641.
  •  
    Pressuti, n. 6142.

  •  
    Honorius III notifie aux recteurs de la seconde Ligue lombarde les termes de la paix qu’ils devront faire avec l’empereur Frédéric II.

  •  
    Rectoribus societatis Lombardie, Marchie ac Romaniole.
    Ejus locum licet immeriti obtinentes in terris, qui pax nostra fecit utraque unum1, duos parietes venientes e diverso conjungens in se ipso lapide angulari2, nascentibus debemus obviare discordiis et intendere sollicite ac diligenter ad ea que sunt concordie, unitatis et pacis.
    Cum ergo nuper inter carissimum in Christo nostrum Fridericum, Romanorum imperatorem semper augustum et regem Sicilie, atque vos discordia orta esset, nos attendentes quod res, nisi obsisteretur principiis, videbatur altius progressura et preter difficultates alias allatura impedimentum negotio Terre sancte, pro quo est tanto tempore laboratum, dignum duximus interponere partes nostras et, igne hujusmodi antequam vires assumpsisset extincto, gravibus obviare periculis que quidem ex hoc, nisi tempestive occurreretur, poterant evenire.
    Ipso igitur imperatore ac vobis totum ipsum negotium in nostra et fratrum nostrorum providentia et dispositione libere ac absolute ponentibus idque declarantibus per litteras et publica instrumenta necnon per solemnes procuratores et nuncios propter hoc ab utraque parte ad nostram presentiam destinatos, cum inter cetera fuisset ex parte ipsius imperatoris propositum quod impediente societate vestra nequiverat juxta propositum suum procedere contra pravitatem hereticam que partes illas dicitur graviter infecisse ac relevare libertatem ecclesiasticam que ibidem multipliciter asserebatur oppressa nec procurare subsidium Terre sancte, propter quod specialiter ad partes ipsas duxerat accedendum, quodque captivi sibi contra jus et honorem Imperii fuerant denegati, nos, his et aliis que fuerunt hinc inde proposita plenius intellectis, de providentia sic duximus statuendum ut videlicet ipse imperator pro reverentia Jesu Christi et negotio Terre sancte suo et filii sui ac Imperii nomine iis qui sunt de societate jam dicta universaliter singulis et singulariter universis remittat omnem rancorem, malevolentiam, injurias et offensas omnia quoque banna, constitutiones, sententias et ordinamenta que fecit vel imposuit per se vel per alium aliusve pro eo societati vel alicui de societate predicta, civitatibus, locis et personis de ipsa societate et quecunque ex eis vel ob ea secuta sunt penitus revocet et specialiter constitutionem factam de studio et studentibus Bononie, universos et singulos qui occasione alicujus predictorum lesi videntur restituens in integrum in omnibus et per omnia suo statui atque fame, remittendo infamiam omnem et penam que secute sunt ex aliquo predictorum, ita quod ea que medio tempore per eos acta sunt, non obstantibus supradictis, robur obtineant quod alias debuerant obtinere. Ad hec civitates, loca et personas de ipsa societate recipiat in sue gratie plenitudinem et eis faciat firmam pacem, specialiter marchioni Montisferrati, Mediolano, Placentie, Vercellis, Bononie, Faventie, Alexandrie, Taurino, Laude, Bergamo, Brixie, Mantue, Verone, Padue, Vicentie, Tervisio, Creme, Ferrarie et comitibus de Blandrato aliisque locis et personis quibuslibet societatis ejusdem. Faciat etiam restitui captivos qui sunt capti occasione hujus discordie cum bonis eorum ac alia que occasione ipsius discordie capta sunt vel detenta. Insuper quoque faciat fieri patentes litteras ex parte filii sui quod pacem et concordiam istam ratam habebit et firmam et remittet illis de societate omnem rancorem, malevolentiam, injurias et offensas.
    Hii vero qui sunt de societate jamdicta ad honorem Dei omnipotentis et Ecclesie sancte sue ac ipsius imperatoris dent eidem imperatori pro subsidio Terre sancte in expensis ejusdem societatis per biennium milites quadringentos ac civitatibus, locis et personis imperiali excellentie adherentibus, tam ecclesiasticis quam mundanis, faciant pacem et inviolabiliter servent, remittentes eis omnem rancorem, malevolentiam, injurias et offensas, ac revocent omnia banna, constitutiones, sententias et ordinamenta que fecerunt vel imposuerunt civitatibus, locis et personis imperiali celsitudini adherentibus et quecunque ex eis secuta sunt vel ob ea. Captivos qui occasione hujus discordie capti sunt cum bonis eorum et alia que occasione ipsius discordie capta sunt vel detenta restituant, ita quod adherentes ipsi imperatori similiter eis faciant et observent. Alii autem captivi secundum jus Imperii restituantur cum ipse imperator legatum suum in Lombardiam pro pace reformanda inter discordes duxerit destinandum. Constitutiones vero, leges et statuta ab ecclesia Romana et Romanis imperatoribus et specialiter ab ipso imperatore contra hereticos, receptatores, defensores, credentes et fautores eorum hactenus promulgata vel in posterum promulganda recipiant et observent inviolabiliter et efficaciter exequantur, constitutionibus municipalibus editis contra tales nichilominus in suis locis firmiter observandis. Potestates autem, consules et rectores civitatum aliorumque locorum, quocunque nomine censeantur, jurent quod illas fideliter observabunt idque suos jurare faciant successores, ponentes eas in statutis civitatum aliorumque locorum, illas inde nequaquam in posterum deleturi. Statuta omnia communia et particularia facta contra ecclesias et ecclesiasticam libertatem penitus revocent, de suis constitutionibus deleant, et ea vel eis similia de cetero non resumant. Lateranensis quoque statuta concilii et constitutiones a nobis et leges ab ipso imperatore super his editas observent et jurent in posterum observare suosque jurare faciant successores. Porro predictos quadringentos milites in eundo, morando, redeundo sub nostra et speciali Sedis apostolice protectione suscipimus cum omnibus bonis suis ; iidemque teneantur ire in ipsius imperatoris passagio quod ab eo statutum est et a Romana ecclesia approbatum.
    Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus supradicta omnia pro parte vestra inconcussa servetis ac super hoc nobis et ipsi imperatori juxta tenorem quem vobis transmittimus vestras patentes litteras usque ad proximam dominicam instantis Quadragesime3 transmittatis per manum publicam scriptas et vestri ac prefati marchionis et quarumlibet civitatum de ipsa societate sigillorum appensione munitas.
    Datum Laterani, nonas januarii, pontificatus nostri anno XI.
    Forma litterarum quas Lombardi debent mittere domino imperatori :
    « Serenissimo et excellentissimo domino suo Friderico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatori semper augusto et regi Jerusalem atque Sicilie illustrissimo, rectores societatis Lombardie, Marchie ac Romaniole totaque ipsa societas, fideles sui, promptum et fidele servitium.
    Inter cetera que dominus papa ordinavit et statuit, sicut ejus nobis littere declararunt, ut nos ad honorem Dei omnipotentis et Ecclesie sancte sue ac vestrum demus excellentie vestre pro subsidio Terre sancte in expensis nostris per biennium milites quadringentos ac civitatibus, locis et personis vestre celsitudini adherentibus faciamus pacem firmiterque servemus, remittentes eis omnem rancorem, malivolentiam, injurias et offensas omniaque banna, constitutiones, sententias et ordinamenta que fecimus vel imposuimus civitatibus, locis et personis vestre celsitudini adherentibus et quecumque ex eis vel ob ea secuta sunt penitus revocemus ac restituamus captivos qui occasione hujus discordie capti sunt cum bonis eorum et alia que occasione ejusdem discordie capta sunt vel detenta, ita quod adherentes sublimitati vestre similiter nobis faciant et observent. Alii autem captivi secundum jus restituantur Imperii cum legatum vestrum in Lombardiam pro pace reformanda inter discordes duxeritis destinandum. Constitutiones vero, leges et statuta ab ecclesia Romana et Romanis imperatoribus ac specialiter a vestra celsitudine contra hereticos, receptatores, defensores, credentes et fautores eorum hactenus promulgata vel in posterum promulganda recipiamus et observemus inviolabiliter et efficaciter exequamur, constitutionibus municipalibus editis contra tales nichilominus in suis locis firmiter observandis. Civitatum autem aliorumque locorum potestates, consules et rectores, quocumque nomine censeantur, jurent quod illa fideliter observabunt idque suos jurare faciant successores, ponentes ea in statutis civitatum aliorumque locorum, ea inde nequaquam imposterum deleturi. Statuta omnia communia et particularia facta contra ecclesias et ecclesiasticam libertatem penitus revocent, de suis constitutionibus deleant et ea vel eis similia de cetero non resumant. Ad hec statuta Lateranensis concilii et constitutiones ab ipso domino papa et a vobis super hiis editas observent et jurent imposterum observare suosque jurare faciant successores. Supradicti vero quadringenti milites teneantur ire in vestro passagio quod a vobis statutum est et a Romana ecclesia approbatum.
    Nos igitur omnia que super hiis ab ipso domino papa et fratribus suis ordinata sunt et statuta volentes inconcussa servare, promittimus nos ea omnia, sicut superius plenius sunt expressa, humiliter et fideliter completuros. Ad plenam autem rei certitudinem presentes litteras juxta ejusdem domini pape beneplacitum et preceptum per manum publicam scribi fecimus et sigillorum nostrorum appensione muniri ».
    In eundem modum debet scribi domino pape verbis competenter mutatis.

  •  
    1. Cf. Eph, 2, 13-16 (Gentiles et Judei in uno corpore reconciliati) : Nunc autem in Jesu Christo vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem macerie solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum in decretis evacuans ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
  •  
    2. Cf. Eph 2, 19-20 (Gentiles et Judei in uno corpore reconciliati) : Ergo jam non estis hospites et advene, sed estis cives sanctorum et domestici Dei superedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu.
  •  
    3. Le 28 février 1227.

  •  
    Source : Patrick Gilli, Julien Théry, Le gouvernement pontifical et l’Italie des villes au temps de la théocratie, fin XIIe-mi XIVe siècle, Montpellier : Presses universitaires de la Méditerranée, 2010 [en ligne], p. 43-52.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23751 (aposcripta-970), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/23751 (mise à jour : 14/11/2020).