« aposcripta-960 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Le docteur ès lois, archidiacre Gualdafaiarie en l'église de Tolède et chapelain du pape Guillaume Accurse

  •  
    kalendas decembris, anno primo

  •  
    1303/12/01

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 51, n. 229, fol. 59v.

  •  
    Mauro Sarti, De claris Archigymnasii bononiensis professoribus a saeculo XI usque ad saeculum XIV [en ligne], p. 84-85, n. 52, « Ex tomo LXXXIII. Codicis Diplomatici Gymn., doc. num XLVI ».

  •  
    Charles Grandjean, Le registre de Benoît XI, n. 257.

  •  
    Magistro Guillelmo Accursii de Bononia, legum doctori, archidiacono Gualdafaiarie in ecclesia Toletana, capellano nostro.
    Cum nostris et apostolice Sedis obsequiis immoreris, propter quod monasteria, prioratus, ecclesias, clericos, personas et loca ecclesiastica, archidiaconatus tui Gualdafaiarie in ecclesia Toletana non potes, prout ad te de antiqua approbata et hactenus pacifice observata consuetudine pertinet, personaliter visitare, nos, volentes in hac parte tam tibi quam monasteriis, prioratibus, ecclesiis, clericis, personis et locis predictis de opportuno remedio providere tuamquea personam nobis ob tuorum exigentiam meritorum acceptam alias favore prosequi gratie specialis, tuis supplicationibus inclinati, ut quamdiu apud Sedem eamdem vel alibi de ipsius Sedis mandato obsequiis institeris antedictis, monasteria, prioratus, ecclesias, personas et loca predicta per aliquam seu aliquas personas idoneas visitare ac ratione visitationis hujusmodi procurationes in pecunia numerata moderatas recipere et exigere ab eisdem monasteriis, prioratibus, ecclesiis, clericis, personis et locis taliter visitatis necnon per easdem personas beneficia ecclesiastica que ad tuam collationem ratione dicti archidiaconatus pertinere noscuntur conferre et cetera que ratione sepedicti archidiaconatus ad tuum spectant officium exercere libere valeas, quibuscumque contrariis constitutionibus nequaquam obstantibus, auctoritate tibi presentium indulgemus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire ; si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
    Datum Laterani, kalendas decembris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) sic Sarti pour tuamque [APO].

  •  
    Inconnue de Potthast (qui recense une lettre datée du 1/12/1303, n. 25308).

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23741 (aposcripta-960), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/23741 (mise à jour : 16/01/2019).