« aposcripta-910 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    1194 Iun 20

  •  
    1194/06/20


  •  
    n.c.

  •  
    Bulle

  •  
    Bibl. nat. Paris. Coll. Baluze 107. fol. 100. manu s. xvii.

  •  
    Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 411, p. 256

  •  
    Coelestinus III Tirasonensi, Oscensi et Oxomensi episcopis scribit, hereditatem eorum, qui Berengarium et Hugonem archiepiscopos interfecerint, ecclesiae Tarraconensi assignandam esse.

  •  

    Celestinus episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Tirasonensi1, Oscensi2 et Oxomensi3 episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Districti iuris consideratio persuadet et cogit, ut pessimus ille W(illelmus) Raimundi, qui in B(erengarium) quondam Terraconensem archiepiscopum manus occisionis iniecit, tam in persona quam in facultate multetur. Unde fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientie districte precipimus, quatenus omnem hereditatem ipsius W. et universorum complicium suorum, omni appellatione et occasione remota, Deum solum habentes prae oculis et nullum hominum formidantes, ecclesiae Terraconensi nostra freti auctoritate adiudicare et consignare curetis, ut ecclesia ipsa, quae eundem homicidam sibi persensit infestum, saltem aliquod solatium in habendo res et hereditatem eiusdem valeat experiri. Praeterea volumus et iubemus, ut illustrem regem Aragonum4 moneatis diligenter et efficaciter inducatis, quod itidem faciat de rebus et hereditatibus illius alterius, qui Hugonem quoque, praedictae ecclesiae antistitem ab isto tertium, interfecit. Ad ultimum vero, quia fratres hospitalarii in quodam manso et aliis eidem Terraconensi ecclesiae plurimum iniuriosi existunt, annectimus in praeceptis, ut eos ad exhibendam super his plenitudinem iustitiae per censuram ecclesiasticam, non obstante appellatione, cogatis. Quod si omnes his exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Romae apud S. Petrum XII Calendas Iulii, pontificatus nostri anno quarto.


  •  
    1. Iohanni.
  •  
    2. Richardo.
  •  
    3. Martino.
  •  
    4. Alphonsum II.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20923 (aposcripta-910), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20923 (mise à jour : 28/11/2017).