« aposcripta-864 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    L'évêque de Worcester Baldwin

  •  
    n. c.

  •  
    après 1181 - avant 1185

  •  
    n.c.

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Lucius III episcopo Wigorniensi praecipit, compellat R. clericum, ut G. clericum iuramento, quod ab ipso extorserit, solvat.

  •  
    [Copie moderne] Bibl. nat. Paris. ms. lat. 16992. fol. 219. Scripsit Martene.

  •  
    Ici reprise de Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 365, p. 220-221.

  •  
    Lucius papa III Wigorniensi episcopo1.
    Ex conquestione G. clerici auribus nostris innotuit, quod, cum ipse ecclesiam de Suertigrive sub annuo censu unius marcae argenti longo tempore tenuisset, R. clericus, qui plures habet ecclesias, ab eo per multas impensiones et gravamina iuramentum de solutione maioris census extorsit. Igitur cum sit prohibitum in concilio Lateranensi, ne novi census imponantur ecclesiis vel veteres augmententur, sustinere non possumus incorrectum, quod tanta fuerit temeritate praesumtum ; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquisita a partibus veritate, si ita esse constiterit, praescriptum censuma ad solitum auctoritate nostra, contradictione et appellatione cessante, reducas et memoratum R. ecclesiastica districtione compellas, ut praedictum G. a iuramento, quod ab ipso recepit, absolvat et de cetero consueto censu contentus existat, eum quoque de tanta praesumtione punias taliter sub appellatione remota, quod saltem poena docente cognoscat periculum cunctis existere, constitutis apostolicis obviare2.

  •  
    (a) sensum c.

  •  
    1. Balduino.
  •  
    2. Hanc et eas, quae praecedunt, epistolas Martene ex canonum collectione adhuc incognita descripsisse videtur.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20877 (aposcripta-864), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20877 (mise à jour : 16/09/2020).