« aposcripta-863 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    L'évêque de Meaux Simon

  •  
    n. c.

  •  
    après 1181 - avant 1185

  •  
    n.c.

  •  
    Bulle

  •  
    Lucius III episcopo Meldensi scribit, priorissam Colonantinam quaesivisse, si iuvenem quendam conversum, genitalibus destitutum, presbyterum ordinare posset. Mandat investiget, quonam modo mutilatus sit.

  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibl. nationale de France, ms. lat. 16992, fol. 224b. Scripsit Martene.

  •  
    Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 364, p. 220-221

  •  

    Lucius papa III Meldensi1 episcopo. Dilectae in Christo filiae nostrae priorissa et conventus de Colonantia a sede apostolica quaesierunt, si iuvenis quidam, conversus earum, genitalibus destitutus in presbyterum possit de permissione canonum ordinari. Nos itaque in hoc articulo distinctionem volentes canonicam observari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras diligentius veritatem, si ab hostibus sectus fuerit vel a medicis aut nesciens carnis vitio reluctari ipse sibi manum iniecerit. Priores enim admittunt canones, si alias idoneus fuerit, tertium velut homicidam sui statuunt puniendum.


  •  
    1. Simoni.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20876 (aposcripta-863), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20876 (mise à jour : 05/09/2020).