« aposcripta-859 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    VIII kalendas julii

  •  
    1184/06/24

  •  
    Rimini

  •  
    Titre, provisions de bénéfice (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Lucius III capitulo Magdunensi permittit, ut C. decano S. Aniani Aurelianensi de fructibus praebendarum non plus 30 solidos reservet, quos foranei canonici percipere debeant.

  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale, Coll. Baluze 78. fol. 166, manu s. XVII.

  •  
    Ici reprise de Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 360, p. 217-218.

  •  
    Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Magdunensis ecclesiae salutem et apostolicam benedictionem.
    Pervenit ad nos, quod, licet in ecclesia vestra statutum fuerit ab antiquo, ut canonici, qui per se ipsos eidem ecclesiae non servirent, de fructibus praebendarum suarum nonnisi triginta solidos perciperent annuatim, C. decanus Sancti Aniani Aurelianensis fructus duarum praebendarum, quas habet in praescripta ecclesia integre nihilominus percepit, cum eidem ecclesiae aliquod servitium non impendat nec de alterius praebendae fructibus reparationi librorum et aliis usibus ecclesiae faciat, sicut statutum fuerat, provideri.
    Unde quia providere nos convenit, ne praescripta ecclesia in divinis obsequiis vel in aliis sustineat detrimentum, vestris postulationibus annuentes praesentibus vobis litteris indulgemus, ut, sia praedictus decanus secundum antiquam consuetudinem et constitutionem ecclesiae vestrae hactenus in aliis canonicis observatam eidem ecclesiae deservire noluerit, eum fructibus praebendarum illarum appellatione postposita spoliandi, reservatis ei dumtaxat solidis, quos foranei de suis praebendis debent percipere, de auctoritate nostra facultatem liberam habeatis, ita quidem ut fructus alterius praebendae per manus vestras in illos usus ecclesiae fideliter expendantur, quibus deputati sunt ab antiquo.
    Nulli ergo hominum liceat, hanc paginam nostrae constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
    Datum Arimini, VIII kalendas iulii.

  •  
    (a) si addidi.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20872 (aposcripta-859), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20872 (mise à jour : 31/07/2020).