« aposcripta-857 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    Kalendas decembris

  •  
    1183/12/01

  •  
    Anagni

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Lucius III miratur, Uldricum cancellarium comitis Blesensis magisterium scholarum S. Martini de Valle locare. Fratres Maiorismonasterii regimen scholarum gratis idoneis personis assignare jubet.

  •  
    [Copie moderne] Bibl. nat. Paris. ms. lat. 12776. s. xvii. fol. 254.

  •  
    Ici reprise de Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 358, p. 216-217.

  •  
    Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Herveo abbati Maioris monasterii, priori Sancti Martini de Valle salutem et apostolicam benedictionem.
    Relatum est nobis ex parte vestra, quod, cum magisterium scholarum sancti Martini de Valle ad donationem tuam, fili prior, pertineat, Uldricus cancellarius dilecti filii nostri Theobaldi Blesensis comitis ad preces ipsius supradictum magisterium est adeptus. Ceterum ipsum locat, ut dicitur, annuatim, temporale commodum praeferens honestati.
    Nos itaque providere volentes, ne similia ultra contingant, auctoritate apostolica prohibemus, ne scholam illam vel alias ad donationem vestram spectantes, cum eas vacare contingit, taliter alicui concedatis, sed sine aliqua pravitate illisa, quos digne videritis, gratis scholarum vestrarum regimen assignetis, ipsi autem sine aliqua pactione vel pretio, cum necesse fuerit, alios idoneos potuerintb deputare.
    Nulli ergo hominum liceat, hanc paginam nostrae prohibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
    Datum Anagniae, calendis decembris.

  •  
    (a) illos c.
  •  
    (b) potuerit c.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20870 (aposcripta-857), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20870 (mise à jour : 31/07/2020).