« aposcripta-856 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    L'abbé et les moines de Saint-Walaric

  •  
    IX kalendas augusti

  •  
    1183/07/24

  •  
    Segni

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Lucius III fratres S. Walarici hortatur, ut Petri quondam episcopi Tusculani anniversarium diem celebrent. Viginti marcas ab eo legatas testamenti executores eis assignaturos esse scribit.

  •  
    Bibl. nat. Paris. ms. lat. 1) 12704. fol. 161 
  •  
    2) 12701. fol. 171. manibus s. xvii.

  •  
    Ici reprise de Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 357, p. 215-216.

  •  
    Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Walarici salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum bonae memoriae P(etrus) quondam Tusculanensis episcopus satis collegium vestrum dilexisset, in finem quoque dilexit et, ut perpetua ipsius apud vos posset esse memoria, viginti marcas argenti ad emendos reditus vobis in ultima voluntate legavit, de quibus vobis annis singulis in sui obitus anniversario die refectio debeat preparari.
    Quoniam igitur vestrae religioni creditur eo officio convenire, ut ei dignam memorationibus pro tanta devotione vicissitudinem rependatis, universitatem vestram per apostolica scripta monemus atque mandamus, quatenus iuxta desiderium et ordinationem ipsius anniversarium diem obitus ea solemnitate, qua decet, annis singulis celebretis, ut, si quae maculae de terrenis ei contagiis adheserint, per vestrarum orationum merita deleantur et vos dignam vestrorum videamini memoriam benefactorum habere.
    Sane dilecti filii nostri magister Hugo, Ioannes, Nicolaus, Hildebertus atque Bernardus, quos sui exequutores instituit testamenti, vel aliquis eorum cum consilio dilectorum filiorum nostrorum Cisterciensis, Maioris monasterii et sancti Victoris abbatum praescriptam vobis pecuniam assignabunt.
    Datum Signiae IX kalendas augustia.

  •  
    (a) Copiae valde depravatae sunt.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20869 (aposcripta-856), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20869 (mise à jour : 29/06/2020).