« aposcripta-850 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    Les abbés de Cîteaux et de l'ordre cistercien réunis à Cîteaux

  •  
    Idus julii

  •  
    1182/07/15

  •  
    Velletri

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Lucius III abbates ordinis Cisterciensis apud Cistercium congregatos ad observandam disciplinam adhortatur. Rogat, orent pro se ipso « per manum beati Bernardi abbatis Claraevallensis in eorum fraternitate recepto ».

  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 16992. fol. 213. Manu s. XVII.

  •  
    Ici reprise de Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 351, p. 209-211.

  •  
    Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Cisterciensi et aliis abbatibus eiusdem ordinis apud Cistercium congregatis salutem et apostolicam benedictionem.
    Non immerito gaudii plenitudo nobis exuberat, quoniam illud evangelicum granum frumenti, quod mortuum cadens in terram multum fructum attulit1, in vobis ita fructificat, quod ab Oriente in Occidentem per venerabilia vestri ordinis instituta sacra religio propagatur et per mortificationem corporum quanto maior, tanto Deo acceptior fructus provenit animarum. Ille siquidem vos elegit de mundo, ipso mundo iam in maligna prolapso, eta, iustitia deficiente in aliis, sacrum ordinem, quo ad comprehendendum aeternae beatitudinis bravium, caducis et transitoriis rebus, ut vestrae devotionis intentio per nullum offendiculum valeat impediri, reiectis, currere et servire Domino statuistis, ad commune remedium suscitavit, quia, dum in fame, siti, frigore ac nuditate carnales concupiscentias et antiquum humani generis inimicum debellare contenditis, non solum vestris animabus requiem praeparatis, sed aliis etiam ad tenendam viam vitae praeparatis exempla, ut homines opera vestra bona videntes glorificent patrem vestrum, qui in coelis est, et de vestrae perfectionis plenitudine et religionis fonte bibentes terrena despiciant et tollentes crucem suam per vestigia vestra Dominum in carnis mortificatione sequantur.
    Licet autem suavi vestri religionis odore referti, vos et totum ordinem olim etiam, dum in minori essemus officio, fuimus amplexati, hoc tamen tempore, quanto ad hoc ex maiori officio sumus adstricti, maiori universitatem vestram affectione complectimur et ei, qui corda vestra visitationis suae gratia illustravit, in magna cordis exultatione gratias exhibentes totius cordis affectibus exoramus, ut congregatio vestra spiritu sancto cooperante collecta hostili nullatenus incursione turbetur. Sed ipse, qui vos tamquam electos operarios ad suam vocavit vineam excolendam, actiones vestras adspirando praeveniat, et quod in vobis dignatus est operari, uberiori benedictione confirmet et vos ea sola velle ac perficere sine intermissione concedat, per quae et venustas ordinis incontaminata servetur et vos secure possitis aeternae beatitudinis denarium exspectare. Quamvis igitur sine dubitatione credamus quod ille qui dixit : « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi »2 corda vestra possideat, et vos ............ suorum delectationibus mandatorum, quia tamen aura flante ferventior ignis efficitur, universitatem vestram per apostolica scripta monemus attentius et exhortamur in Domino, quatenus digne ambulare curetis vocatione, qua vocati estis, et prae oculis semper habeatis, quod scriptum est3 : « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit », bonum operantes non deficiatis, sed de virtute in virtutem totius constantiae spiritu adscendentes ad ordinis observantiam fortius intendatis et considerantes, quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, in spe coronae, quam exspectabat apostolus dicens : « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae »4. Asperitatem ordinis, sicut laudabiliter incoepistis, per brevis et transitoriae vitae spatium patienter et sine murmuratione portetis, medici more per amarum poculum ad dulcedinem salutis aeternae auxiliante Domino perventuri. Nos autem ad profectum ordinis et temporales molestias amovend[as], quantum Dominus donare dignabitur, tota cura paternae sollicitudinis volumus semper adesse.
    Ad haec caritatem vestram rogamus attentius et quanta possumus instantia commonemus, ut in orationibus vestris, quae Dei auribus dignae et acceptae creduntur existere, nostri sine intermissione memoriam faciatis, ut ille, qui nosb licet indig[nos] ad officium apostolatus elegit, commissum nobis officium ad nostram et aliorum salutem fidelium convenienter implere et coelestis beatitudinis faciat nosc esse consortes.
    Cum enim iam pridem per manum beati Bernardi, Claraevallensis abbatis, in vestra fuerimus fraternitate recepti et tantum nobis quantum uni de fratribus fuerit tam in vita quam in morte concessum, confidimus et speramus, quod praeter commune debitum, quo nobis estis adstricti ratione officii, postquam nos audieritis vocante Domino de praesenti vita migrasse, ampliora vestrarum orationum beneficia sentiemus.
    Datumd Velletrie, idus iulii.

  •  
    (a) ut c.
  •  
    (b) nos addidi.
  •  
    (c) nos addidi.
  •  
    (d) Dat. ipse addidi.
  •  
    (e) Vellem c.

  •  
    1. Cf. Iohann. 12, 24.
  •  
    2. Matth. 28, 20.
  •  
    3. Matth. 10, 22.
  •  
    4. 2 Timoth. 4, 7.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20863 (aposcripta-850), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20863 (mise à jour : 26/06/2020).