« aposcripta-848 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    Le doyen et le chapitre de Meaux

  •  
    n. c.

  •  
    circa 1181

  •  
    n.c.

  •  
    Bulle

  •  
    Lucius III1 capitulo Meldensi significat, nuntiatum sibi esse, Hervei canonici integratum beneficium non esse sufficiens, ut ecclesiae suae decenter servire possit.

  •  
    Reg. Alex. fragm. ep. 45, l. l. fol. 123.

  •  
    Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 349, p. 209

  •  

    Decano2 et capitulo Meldensi. Quanto specialius dilectum filium nostrum Her(veum) concanonicum vestrum, olim clericum felicis memorie B(erneredi) Prenestini episcopi, ob recordationem ipsius et sue probitatis obtentu diligimus, tanto attentius commodis eius debemus et volumus providere. Cum enim ad instantiam sancte memorie A(lexandri) pape predecessoris nostri eius fuit beneficium integratum, verecundum nobis et molestum existit, quod sicut accepimus nondum habet, ubi caput reclinet et ecclesie impendat debitum famulatum. Inde est, quod universitatem vestram per apostolica scripta rogamus attentius et monemus, quatenus eidem Her(veo), quam primo valebitis, pro reverentia precum et mandati nostri et consideratione sui ipsius, contradictione et appellatione postposita, hilariter assignetis, solliciter provisuri, ut ita preces apostolicas admittatis, quod nos vestram in hac parte devotionem experti peticiones, quas duxeritis porrigendas, celerius propter hoc et utilius admittamus.


  •  
    1. Epistolam hanc, licet in Alexandrini Registri fragmento nobis asservata sit, a Lucio III auctore profectam esse, argumentum affatim probat. In margine Regestorum Alexandri III originalium eam aliis epistolis de causa Meldensi agentibus (epp. 311 sq.) appositam esse arbitror.
  •  
    2. Michaeli.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20861 (aposcripta-848), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20861 (mise à jour : 19/06/2020).