« aposcripta-800 »


Général

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    L'abbé et les chanoines de Saint-Jean-des-Vignes de Soissons

  •  
    1179 Apr1

  •  
    après 1179/04 - avant 1179/04


  •  
    n.c.

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] Reg. Alex. fragm. ep. 7, in cod. Coll. Trinitat. Cantabrig. R. 9. 17. s. xii fol. 109b.

  •  
    Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 301, p. 174

  •  
    Alexander III monasterio S. Iohannis de Vineis Suessionensis ecclesiam Saconiacensem a Dieto presbytero affectatam adiudicat.

  •  

    Abbati2 et canonicis sancti Iohannis Suessionensis de Vineis. Cum procurator vester et Dietus presbyter cum auctoritate recipiendi sententiam in causa, que super ecclesia de Saconiaco3 inter vos et prefatum presbyterum vertebatur, in presentia nostra consisterent, rationibus hinc inde auditis diligenter et cognitis, attestationibus quoque in auditorio nostro sepe relectis, possessionem prescripte ecclesie de communi fratrum nostrorum consilio vobis et ecclesie vestre, salva questione proprietatis, restituendam per sententiam iudicavimus, venerabili fratri nostro W(illelmo) Remensi archiepiscopo, sancte Sabine cardinali, apostolice sedis legato, mandantes, ut vos in possessionem ecclesie supradicte, nullius appellatione obstante, auctoritate apostolica fretus inducat. Vestra itaque intererit, apud prefatum archiepiscopum, ut sententiam nostram executioni mandet, instare.4


  •  
    1. Epistolam hanc post d. 7 m. Martii a. 1179 scriptam esse, docet nomen Willelmi archiepiscopi, S. Sabinae cardinalis ; sed mensis Aprilis probabilis est propterea quod maius privilegium die 28. Apr. fratribus S. Iohannis Suessionensis concessum legitur in bibl. nat. Paris. ms. lat. 11004 fol. 9 ; cf. novam Regestorum editionem.
  •  
    2. Hugoni.
  •  
    3. De hac vide in nova Regestorum editione bullam d. 19. Sept. 1177 datam.
  •  
    4. Vide epistolam subsequentem.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20813 (aposcripta-800), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20813 (mise à jour : 08/05/2020).