« aposcripta-608 »


Général

  •  
    Alexandre II (1061-1073)

  •  
    1065

  •  
    après 1065 - avant 1065

  •  
    n.c.

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Alexander II Rodulfo et Theobaldo presbiteris permittit, ut, episcopo non prohibente, confitentibus poenitentiam imponant. Addit de barba radenda et de missis celebrandis.

  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] Coll. Brit. Alex. ep. 43, in cod. Mus. Brit. Add. 8873 s. xii in. fol. 46.

  •  
    Ici reprise de Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 109, p. 54-55.

  •  

    Rodulfo et Theobaldo presbiteris. Super quibus nos voluistis consulere, paucis devotioni vestre necessarium duximus scribere. Penitentiam confitentibus vobis causa religionis iniungere, quandoquidem vos igne divini amoris fervere non dubitamus, nisi episcopi, in quorum parroechiis estis, prohibuerint, licentiam damus. De barba vero radenda, nisi voto aliquo constringimini, cum ceteris nostri ordinis idem servate. De missa in claustris vestris in locis videlicet non sacratisa celebranda ......b quic altare itinerariumd, nisi necessitate itinerise vel ecclesie conbuste, canonum sequentes documenta, cuiquam non concedimus ; in ipsisf vero claustris construere consulimus.


  •  
    (a) secratis c.
  •  
    (b) verba complura hoc loco excidisse patet.
  •  
    (c) Bishop v. cl. corrigi vult super.
  •  
    (d) sic altinerarium c. iam aliena manus correxit.
  •  
    (e) itineri c.
  •  
    (f) ipsi c.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20621 (aposcripta-608), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20621 (mise à jour : 29/07/2019).