« aposcripta-490 »


Général

  •  
    Benoît XIII (antipape ; 1394-1423)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    Datum XV kalendas aprilis, anno decimonono. Expeditum ii kal. octobris, anno XVIIII

  •  
    1413/03/18


  •  
    Tortose

  •  
    Bulle

  •  
    Reg. Aven., t. cccxli, fol. 566
  •  
    Eubel, Avign. Obedienz, etc., n. 1257 (anal.).

  •  
    Jean-Marie Vidal, Bullaire de l’Inquisition française au XIVe siècle et jusqu'à la fin du Grand Schisme, Paris : Letouzey et Ané, 1913, n. 335, p. 479-480

  •  
    Le royaume de Majorque sera divisé à l’avenir en deux circonscriptions inquisitoriales : la première comprendra les îles Baléares et aura pour titulaire Guillem Segarra, dominicain ; la deuxième s’étendra sur les comtés de Roussillon et de Cerdagne ; le titulaire en est Bernard Pagès, religieux du même ordre.

  •  

    Ad perpetuam rei memoriam. — Sedis apostolice providentia... Cum itaque dilectus filius Bernardus Pagesii1, ordinis fratrum predicatorum professor, in theologia magister, in regno Maioricensi ac comitatibus Rosilionis et Ceritanie, necnon insulis eidem regno subditis inquisitor contra hereticam pravitatem ex ordinatione et auctoritate nostris deputatus existat ; et sicut accepimus magister dicti ordinis qui est pro tempore in regno, comitatibus et insulis antedictis unum dumtaxat inquisitorem contra pravitatem huiusmodi consueverit ex commissione apostolica deputare, ac ipse inquisitor in eisdem comitatibus residere et officium Inquisitionis huiusmodi per se inibi, ac in regno et insulis antedictis per substitutum, ut plurimum, fuerit solitus exercere ; nos volentes super hiis salubriter providere, ex certis causis rationabilibus ad id nostrum inducentibus animum, prefatum Bernardum in comitatibus duntaxat, et dilectum filium Guillermum Segarra, dicti ordinis professorem et in eadem theologia magistrum, quandiu vixerint in humanis, in regno et insulis prelibatis motu proprio non ad ipsorum Bernardi et Guillermi, vel alterius pro eis nobis super hoc oblate petitionis instantiam, ex certa scientia auctoritate apostolica tenore presentium constituimus ac etiam deputamus : statuentes ac eadem auctoritate et motu simili ordinantes quod dictum Inquisitionis officium quociens deinceps vacare contigerit per duos, per unum videlicet in regno et insulis, et per alium inquisitores dicti ordinis professores ad hoc ydoneos in comitatibus antedictis regatur ac etiam exerceatur2 ; quodque magister dicti ordinis aut prior principalis Aragonie eiusdem ordinis secundum morem ipsius ordinis pro tempore existentes eosdem inquisitores possint et debeant auctoritate apostolica constituere ac etiam deputare ; quibus quidem magistro et priori ac eorum cuilibet plenam super hac auctoritate predicta tenore presentium concedimus facultatem. Non obstantibus... Nulli ergo... — Datum Dertuse, xv kalendas aprilis, anno decimonono. Expeditum ii kal. octobris, anno XVIIII. A. de Campis3.


  •  
    1. Benoît XIII chargea, le 16 novembre 1403 et le 3 octobre 1408, l’inquisiteur Bernard Pagès de conférer le titre de docteur en théologie à d’autres religieux du couvent de Perpignan. Eubel, Avign. Obedienz, etc., n. 929, 1162.
  •  
    2. Voir Lorente, Hist. critique de l’Inquisition en Espagne, t. i, p. 90, n. iv.
  •  
    3. Clément V avait établi un inquisiteur spécial pour le royaume de Majorque (cf. n. 12). Autres documents intéressant l’Inquisition dans ce pays, n. 96-97, 125 bis, 127, 197-198, 327 ; Introduction, p. xii-xiii, xxix-xxx. Martin V approuva les dispositions de la présente bulle, le 18 novembre 1420. Voici le texte de sa lettre (Regest. Vatic., t. cccxlix, fol. 110 v°) : « Dilecto filio Antonio Murta, ordinis fratrum predicatorum et sacre theologie professori, salutem, etc... — Religionis zelus... Dudum siquidem Petrus de Luna, tunc Benedictus XIII in sua obedientia, de qua partes ille tunc erant, nuncupatus, per suas litteras inter cetera statuit et ordinavit quod magister generalis aut prior provincialis provincie Aragonie ordinis fratrum predicatorum secundum morem eiusdem ordinis pro tempore existentes unum in regno Maioricarum et insulis sibi subiectis ac alium in Rosilionis et Cerritanie comitatibus possent et deberent pro tempore inquisitores heretice pravitatis constituere et etiam deputare... Deinde vero cum dilectus filius Bernardus Moyl, frater dicti ordinis tunc in regno et insulis predictis huiusmodi pravitatis inquisitor, officio Inquisitionis eiusdem, non potens ei extunc in antea ex certis causis legitimis intendere, in manibus dilecti filii Francisci Pontii, prioris provincialis dicte provincie sponte et libere cessisset, idem Franciscus prior, cessione huiusmodi per eum recepta et admissa, te in inquisitorem dicte prav. in regno et insulis eisdem... constituit... Nos igitur, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, constitutionem et deputationem predictas ratas habentes et gratas, te ad maioris auctoritatis cautelam in inquisitorem huiusmodi pravitatis in regno et insulis prefatis... quoad vixeris de novo constituimus et etiam deputamus... Volumus autem quod antequam huiusmodi Inquisitionis officium incipias exercere, de illo fideliter exercendo in manibus ven. fr. nostri Ludovici, epi Magalonen., camerariatus officium de mandato nostro regentis prestes in forma solita iuramentum... — Datum Rome apud S. Petrum, xiiii kal. decembris, pontificatus nostri anno tercio. »

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20503 (aposcripta-490), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20503 (mise à jour : 16/07/2021).