« aposcripta-140 »


Général

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    L'archevêque de Ravenne Pilio

  •  
    die quarta januarii

  •  
    1377/01/04

  •  
    Rome

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Epistola Gregorii XI ad Pileum archiepiscopum Ravennatensem [Baluze, Mollat].
    Grégoire [XI] annonce à l'archevêque de Ravenne qu'il le transfère au siège épiscopal de Tournai, vacant et objet des suppliques de plusieurs autres prélats. Aucun patriarcat n'étant vacant, il ne peut le transférer à un tel siège, mais ne lui laisse pas pour autant celui de Ravenne en commende.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 4127, p. 466.

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, IV, n. CLXXXIX, p. 166.

  •  
    Venerabilis frater.
    Accepta die hesterna vacatione Tornacensis ecclesie, cum pro translatione nonnullorum prelatorum ad ipsam nobis supplicatum fuisset, statui tamen tuo et indigentiis paterno compatientes affectu, hodie, nullo propter futura precamina de aliis vel transferendis vel promovendis intervallo ampliori expectato, ad eamdem Tornacensem ecclesiam te gratiose duximus transferendum, sperantes quod et regi, qui pro te pluries nobis scripsit, et tibi, qui jam mores illarum partium didicisti, hec translatio grata erit.
    Sane nullo de presenti patriarchatu vacante, presertim de principalibus, tibi non potuimus titulum alium cum dicto episcopatu conferre, quia nec cum Ravennatensi vel simili ecclesia nunquam episcopalem aliam tradidimus nec tradere intendimus alicui in commendam ; neque mireris etiam si de archiepiscopatu Ravennatensi predicto ad dictam Tornacensem ecclesiam episcopalem dumtaxat te transtulerimus, ut prefertur. Namque legimus Ravennatensem archiepiscopum ad Carnotensem ecclesiam longe minorem Tornacensi in opulentia retroacto tempore fuisse translatum.
    Nos autem, tuum semper affectantes honorem, tibi gratiose concedimus quod palleo possis uti pro tempore vite tue, si requisiveris, ut moris est. Et si quem patriarchatum, saltem de titularibus, vacare contingat, tui memor erimus incunctanter.
    Datum Rome, die quarta januarii.

  •  
    Voir aussi APOSCRIPTA n. 141.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20153 (aposcripta-140), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20153 (mise à jour : 21/05/2020).