« aposcripta-129 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    L'archevêque de Narbonne

  •  
    XVIII kalendas februarii, anno octavo

  •  
    1350/01/15

  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Clementis papae VI epistola1 ad Petrum de Judicia, archiepiscopum Narbonensem, qua ei commendat Stephanum2 episcopum Elenensem.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Registre Vatican 192, fol. 55 rº, ep. 172.
  •  
    [n.c.] Ex authenticoBal.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CLVII

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri.. archiepiscopo Narbonensi salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad cumulum tue cedit salutis et fame si personas ecclesiasticas, presertim pontificali dignitate preditas, divine propitiationis intuitu opportuni presidii et favoris gratia prosequaris. Dudum siquidem bone memorie Bernardo, episcopo Elnensi, regimini Elnensis ecclesie presidente, nos intendentes eidem ecclesie, cum illam vacare contingeret, per apostolice Sedis providentiam utilem et ydoneam presidere personam, provisionem ipsius ecclesie ordinationi et dispositioni nostre ea vice duximus specialiter reservandam, decernentes ex tunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contingerit attemptari. Postmodum vero dicta ecclesia Elnensi per obitum dicti Bernardi episcopi, qui extra romanam curiam diem clausit extremum, pastoris solatio destituta, nos vacatione hujusmodi fide dignis relatibus intellecta, ad provisionem ejusdem ecclesie, de qua nullus preter nos ea vice disponere potuit neque poterat reservatione ac decreto obsistentibus supradictis, ne longe vacationis subsisteret incommodis, paternis et sollicitis studiis intendentes, post deliberationem quam de preficiendo eidem ecclesie personam utilem ac etiam fructuosam habuimus cum nostris fratribus diligentem, demum ad dilectum filium Stephanum, electum Elnensem, abbatem monasterii Case Dei, ordinis Sancti Benedicti, Claromontensis dyocesis, consideratis multiplicium dicti Stephani virtutum meritis, quibus personam suam familiari experientia novimus insignitam, direximus oculos nostre mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona ejusdem Stephani electi prefate ecclesie Elnensi, de dictorum fratrum consilio, auctoritate apostolica providimus, ipsumque illi preficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius eidem Stephano electo in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in illo qui dat gratias et largitur premia confidentes quod eadem ecclesia per ipsius Stephani electi providentie studium preservabitur a noxiis et adversis ac in eisdem spiritualibus et temporalibus proficiet incrementis.
    Cum igitur ut idem electus in commissa sibi ecclesie Elnensis predictea cura facilius proficere valeat, tuus favor sibi esse noscatur plurimum oportunus, fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente per apostolica tibi scripta mandantes quatinus eumdem electum et commissam sibi dictam Elnensem ecclesiam, tibi metropolitico jure subjectam, habens pro nostra et dicte Sedis reverentia commendatos, in ampliandis et conservandis juribus suis sic eum tui favoris presidio prosequaris quod ipse per tue auxilium gratie se possit in commisso sibi ejusdem Elnensis ecclesie regimine utilius exercere, tuque divinam misericordiam et ejusdem Sedis benivolentiam valeas exinde uberius promereri.
    Datum Avinioni, XVIII kalendas februarii, pontificatus nostri anno octavo.

  •  
    (a) dicte Elnensis ecclesie, Bal.157.

  •  
    1. D’après le registre Vatican 192, fol. 55 rº, ep. 172. Ex authentico; Bal.
  •  
    2. Baluze lui donne faussement le nom d’Étienne d’Aigrefeuille.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20142 (aposcripta-129), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20142 (mise à jour : 13/03/2021).