« aposcripta-125 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    La reine de Sicile Jeanne

  •  
    21 avril 1347

  •  
    1347/04/21

  •  
    Avignon

  •  
    Bulle

  •  
    Ejusdem papæ Clementis epistola1 ad Joannam, reginam Siciliae, de eadem re.

  •  
    D’après le registre Vatican 140, fol. 271 vº, ep. 1121. Baluze s’est servi du ms. latin 4124, précité.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CLII

  •  

    Carissime in Christo filie Johanne, regine Sicilie illustri. Ex tuarum, filia carissima, percepimus serie litterarum quod ob reverentiam nostram venerabilem fratrem nostrum Guillelmum, episcopum Cassinensem, nostrum et apostolice Sedis in partibus [illis] nuncium, cancellarium regni tuiaSicilie provideras deputandum. Cum autem a nobis per easdem litteras petieris ut deputationem hujusmodi gratam habere illamque confirmare vellemus, nos ex relatu quorumdam ex fratribus nostris sancte romane Ecclesie cardinalibus, qui super hoc de illis partibus se recepisse litteras asserunt, intellecto quod officium dicte cancellarie perpetuum reputatur, et quia venerabilis frater noster Philippus, episcopus Cavallicensis, qui dudum solempniter extitit dicti regni cancellarius deputatus, nostris et Ecclesie romane obsequiis pro reformanda pace inter dilectos filios nobiles viros Odonem, ducem Burgundie, et Johannem de Cabilone ac nonnullos alios illarum partium dissidentes invicem per nos specialiter deputatus existitb, non esset nobis decens proculdubio, donec informemur certius super hiis, deputationem confirmare predictam. Verumptamen tibi, filia dilectissima, quod ob reverentiam nostram fecisse in hac parte\c gratiarum referimus actiones, et placet nobis quod dictus episcopus Cassinensis interimd, donec informationem pleniorem de ac super predictis habuerimus, dictum cancellarie officium absque prejudicio juris dicti episcopi Cavallicensis, si ad ipsum pertineat, exercere studeat fideliter et prudenter. [Datum Avinione, XJ kalendas maii anno quintoe.]


  •  
    (B) insistit, Bal.152.
  •  
    (a) Bal. (omission)
  •  
    (c) dignosceris in hac parte, Bal.152.
  •  
    (d) Bal. (omission)
  •  
    (e) Datum ut supra, registre, c’est-à-dire comme au nº 1219. Baluze et le ms. latin ont omis Avinione... quinto.

  •  
    1. D’après le registre Vatican 140, fol. 271 vº, ep. 1121. Baluze s’est servi du ms. latin 4124, précité.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20138 (aposcripta-125), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20138 (mise à jour : 13/05/2020).