« aposcripta-100 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    L'évêque de Saint-Pons de Thomières Étienne, camérier du pape

  •  
    III idus januarii, anno quinto

  •  
    circa 1347/01/11


  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Registra Vaticana 140, ep. 882, fol. 200v. Le registre porte sans doute par erreur la date III januarii. La lettre précédente est du 4 des ides de janvier et la suivante du 2 des ides de janvier.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 4124.

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CXXIII, d'après R.

  •  
    Epistola ad Stephanum episcopum Sancti Pontii Thomeriarum qua eum constituit Camerarium sanctae Romanae Ecclesiae [Baluze].

  •  
    Venerabili fratri Stephano, episcopo Sancti Pontii Thomeriarum, camerario nostro.
    Dum fidelitatis ac prudentie ceterasque traditas tibi virtutes a Domino, fructusque laudabiles qui ex tuis operibus circa commissa per nos tue sollicitudini hactenus provenerunt attendimus, ex hiis profecto circa experientiam nobis notis colligimus evidenter quod te tanquam fidelem et prudentem constituere fiducialiter possumus supra multa.
    Cum itaque nuper bone memorie Gasbertus, archiepiscopus Narbonensis, camerarius noster, clauserit, sicut Domino placuit, apud Sedem Apostolicam terminum hujus vite, nos, nolentes camerariatus nostri officium remanere gubernatore provido destitutum ulterius et ad personam tuam, quam premissis et aliis donis virtutum insignivit Dominus, dirigentes intuitum mentis nostre, te nostrum et Ecclesie Romane camerarium tenore presentium constituimus et etiam deputamus, mandandi, precipiendi, corrigendi, gerendi, faciendi et exercendi omnia et singula que ad predictum spectant officium tibi, a quo fidelitatis prestari per camerarios Ecclesie predicte juramentum solitum recepimus, potestatem plenam et liberam concedentes.
    Datum Avinioni, III [ydus] januarii, anno quinto.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20113 (aposcripta-100), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20113 (mise à jour : 19/05/2022).