« aposcripta-92 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Le roi d'Aragon Peire

  •  
    III nonas novembris, anno tertio

  •  
    1344/11/03


  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 9261, n. 42 [en ligne].
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 138, n. 393, fol. 115v.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CXV, d'après E.

  •  
    E. Déprez, J. Glénisson et G. Mollat, Clément VI. Lettres secrètes et curiales (relatives à la France), n. 1218, d'après R.

  •  
    Eum iterum rogat ut pacem cum Jacobo rege Majoricarum faciat [Déprez, Glénisson, Mollat].

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Petro, regi Aragonum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Etsi nos, qui licet insufficientibus meritis vices illius in terris gerimus cujus miserationes sunt super omnia opera ejus, afflictis quibusvis miserationis et compassionis debeamus affectum, illis tamen magis tenemur compati qui adverse fortune calami[ta]te concussi de altiori statu dignitatis et preminentie corruerunt.
    Sane dudum inter te, fili carissime, et carissimum in Christo filium nostrum Jacobum, regem Majoricarum illustrem, cognatum tuum, pacis emulo procurante, gravis dissensionis et scandali materia suscitata, nos non sine cordis amaritudine intuentesa quam esset tua et dicti regis periculosa dissensio, quamque tua et illius discordia existeret nocitura, quasi palpabiliter sentientes, et attendentes quod rex idem tibi, fili dilectissime, affinitatis et sanguinis proximitate conjunctus, et de regia tua stirpe progrediens, ledi aut confundi non poterat, ad inclitam prolem quam ipse ex carissima in Christo filia nostra Constantia, regina Majoricarum illustri, consorte ipsius, germana tua, Domino largiente, suscepit consideratione habita, quominus tu principaliter tangereris, pro reformatione pacis et concordie Deo grate ac mundo perutilis inter te ac regem eumdem invicem procurande ad te ipsumque regem et partes illas nonnullos sancte romane Ecclesie cardinales aliosque prelatos et magne auctoritatis viros duximus, sicut tuam non ambigimus tenere memoriam, destinandos, nostris super hoc frequenter et sepe litteris exhortatoriis affectione plenis et caritate non vacuis inculcatis. Sed ipse pacis emulus et caritatis invidus et infestus invasor tua et dicti regis vota perturbans, sparso pestifere discordie semine, pro dolor, adeo concitavit quod preter et contra spem nostram nichil proficere potuerunt. Propter quod ad prefatum regem et statum, ad quem devenit, pia et anxia compassione commoti, sperantes indubie quod ipsius conditio pietatis tue viscera erga eum ad compassionem debeat commovere, apud te pro hujusmodi reformatione concordie adhuc providimus insistendum, indubie supponentes quod benignitatis tue clementia tanto promptius nostris in hac parte beneplacitis condescendet quanto in prefati regis humiliatione voluntatis sue vota complevit, quantoque affectionem nostram ad ipsius relevationem collapsi per accumulatas preces et iteratam sepius instantiam cognoverit ampliorem.
    Quocirca serenitatem tuam obsecramus, rogamus, et hortamur attente, tui honoris obtentu nichilominus instantius suadentes, quatinus quantum sit pulcrum vindicte genus ignoscere, quantumque misereri prostratis deceatb regiam celsitudinem, cujus thronus clementia roboratur, prudenter attendens, et considerans provide quantum titulis regie dignitatis accrescit regem habere subditum et vassallum, quodque prefato regi suscepti ex eadem sorore tua filii, non extranei, sed nepotes tui sunt successuri, et quod subditi tui omnes ad excellentiam tuam majori nimirum ducentur reverentia et devotione si erga prefatum regem exhibueris te clementem, animum tuum ad concordiam coaptes et inclines ad pacem, et non solum in hiis que inter te ipsumque regem agenda sunt in justitia te clementer habeas erga eum, sed ei pro reverentia apostolice Sedis et nostra in benigna exhibitione gratie favorabiliter aperias misericordie tue sinum, ita quod a rege regum, per quem datur regnare principibus, uberioribus preveniri benedictionibus et gratiis et humane laudis preconia merearis, ac nos et eamdem Sedem in tuis opportunitatibus et beneplacitis reperias propterea promptiores.
    Datum Avinioni, III nonas novembris, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    (a) Bal. (omission)
  •  
    (b) decet, Bal. 115.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20105 (aposcripta-92), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20105 (mise à jour : 02/06/2021).