« aposcripta-89 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Le roi d'Aragon Pierre

  •  
    IV idus augusti, anno tertio

  •  
    1344/08/10


  •  
    Villeneuve-lez-Avignon

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio apostolico Vaticano, Registra Vaticana 138, ep. 207, fol. 62.
  •  
    [Autre copie médiévale] FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 4124.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CIX

  •  
    Quod gratiose agat cum rege Majoricarum.

  •  
    Carissimo in Christo filio Petro regi Arragonum illustri salutem, etc.
    Sicut justitie debitum exigit debite correctionis antidotum adhibere perversis, sic misericordia suggerit conversis et humilibus gratiam non negare. Gloriosa quidem illa merito reputatur in principe victoria quam clementia, qua juxta sapientis eloquium thronus firmatur regius committatura.
    Hec autem, fili carissime, pro tanto premittimus quia, sicut audivimus et fama percelebris attestatur, Rex ille summus et eternus, qui solus est potens, et in cujus ditione cuncta sunt posita, sic in suis benedictionibus te prevenit quod quecumque adversus carissimum in Christo filium nostrum Jacobum, Majoricarum regem illustrem, tibi, ut asserebatur, rebellem et inobedientem concepisti facere quasi successerunt pro voto, ut tandem regno Majoricarum et majori parte terrarum ejusdem viribus tue potentie subjugatis, rex idem, certis per dilectum filium nobilem virum Petrum de Cherita sibi promissis, ut fertur, ad presentiam tuam regiam veniens humiliter et devote terram illam in posse tuo posuit, misericordiam implorando, adeo quod aliud circa negotium hujusmodi restare non videtur nisi mansuetudo miserationis et clementie regalis erga regem ipsum sic miserabiliter prostratum ; ad quam nempe clementiam exercendam exuberanter et liberaliter in hac parte non solum compassionis affectus, quem casus tanti principis sicque tibi conjuncti nexu propinquo sanguinis et affinitatis indicit, ac honoris tui regii stimulus, necnon recolenda clare memorie progenitorum tuorum gesta magnifica debent magnificentiam regiam inducere, sed etiam non parum brutorum exempla movere. Nam de leone rege animalium legitur quod pecori humiliato et prostrato miseretur et parcit.
    Ideoque celsitudinem rogamus regiam et in Domino attentius exhortamur quatinus premissis et aliis regie circumspectioni circa hoc occurrentibus et benigna consideratione attentis, sic benigne, liberaliter et clementer tractare velit regem prefatum tua celsitudo regia et de statu suo benignius ordinare quod illi qui omnipotentiam suam parcendo et miserando maxime manifestat et misericordiam viris misericordibus repromittit reddaris acceptior, et ipsius benedictionem et gratiam in majoribus et altioribus merearis, quodque ad tui dilationem honoris et fame rex prefatus de sua humilitate reportet gratiam, et cum consorte germana et liberis suis utique nepotibus tuis merito remaneat consolatus.
    Datum apud Villamnovam, Avinionensis diocesis, IIII idus augusti, anno tertiob.

  •  
    (a) communicat, Bal.109.
  •  
    (b) Bal. (omission)

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20102 (aposcripta-89), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20102 (mise à jour : 27/02/2023).