« aposcripta-85 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    1343/05/29

  •  
    Avignon

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    De electione episcoporum Castrensis, Montisalbani, Alectensis, Sancti Papuli et Sarlatensis.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] D’après le registre Vatican 159, fol. 200 vº, ep. 1040
  •  
    [Autre copie médiévale] ex archivo ecclesiae Sarlatensis, Bal.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. XCIV

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    In sacra Petri sede, cujus sumus, licet immeriti, successores, in plenitudinem potestatis assumpti, tunc potestate ipsa laudabiliter utimur cum inspectis diligenter circumstantiis variis personarum et rerum, locorum eta temporum emergentibus necessitatum articulis utiliter providemus, et presertim in hiis ex quibus capitulorum cathedralium ecclesiarum maximeb regularium, qui debent in tranquillitate mentis et corporis Domino famulari, quieti et paci consulitur, summoventur jurgia, et ecclesiarum ipsarum utilitatibus providetur, obviatur periculis futuris ac scandalis, et eorum capitulorum in suorum electione pastorum uniformitas cum capitulis aliis et ecclesiarum cathedralium, a quibus secundum instituta canonica discrepant, procuraturc.
    Nuper siquidem ex dilectorum filiorum Castrensis, Montisalbani, Electensis, Sancti Papuli et Sarlatensis ecclesiarum ordinis sancti Benedicti, priorum et capitulorum petitionis serie nobis oblate percepimus quod olim felicis recordationis Johannes papa XXII, predecessor noster, cum predictas ecclesias tunc monasteria dicti ordinis, et de Albiensi, Narbonensi, Tholosanensi, Caturcensi et Petragoricensi dyocesibus existentia, in cathedrales erexit, et Castrensem, Montisalbani, Electensem, Sancti Papuli et Sarlatensem civitates, tunc villas, civitatum vocabulis insignivit, et cuilibet ipsarum ecclesiarum certam dyocesim assignavit, in suburbio Montisalbani Sancti Stephani de Tescone, et in Castrensi Sancti Petri de Burlatiod, ac in Electensi Sancti Papuli de Fenolhedesio, in Sancti Papuli Castrinovi de Arrio, ac in Sarlatensi dyocesibus Sancte Marie de Capdrotoe ecclesias in collegiatas erexit, necnon in eisdem Sancti Petri, Sancti Pauli, Castrinovi de Arrio, Sancti Stephani decanos, et in Sancte Marie ecclesiis archipresbiterum, et in earum singulis certum canonicorum secularium collegium auctoritate apostolica ordinavit, statuens inter cetera in erectione et ordinatione collegiorum hujusmodi quod decani et archipresbiter, ac omnes et singuli canonici ipsorum collegiorumf secularium, quotiens ecclesie ipse cathedrales forent pastoribus pro tempore viduate, vocarentur ad eligendum inibi pontificem, ac eorum singuli vocem haberent, sicut singuli monachorum dictarum ecclesiarum cathedralium, in electionibus antedictis; que ordinatio, si servaretur in posterum, dissentiones, discordias, scandala et nonnulla pericula inter priores, capitula, ac decanos, archipresbiterum, etg collegia memorata parere possith, ut subjungebat dictai petitio, multipliciter in futurum, nisi super hoc per apostolice Sedis providentiam adhibeatur remedium oportunum. Quare prefati priores et capitula ipsarum cathedralium ecclesiarumj nobis humiliter supplicarunt ut, cum secundum canonica instituta ad cathedralium ecclesiarum capitula dumtaxat electiones pontificum pertinere noscantur, ipsos priores et capitula, ad vitanda predicta pericula et scandala in futurum, et ut electiones episcoporum in ecclesiis ipsis cathedralibus, cum pro tempore pastoribus caruerint, possint liberius ac in pace et tranquillitate, ut decet, divino favente auxilio celebrari, ad jus commune quoad electiones hujusmodi faciendas reducere dignaremur.
    Nos igitur, considerantes quod antiquorum patrum decrevit auctoritas et predictorum instituta canonumk censuerunt ad cathedralium ecclesiarum capitula dumtaxat electiones suorum pontificum pertinere, ac debita meditatione pensantes quod ordinatio ipsa in electionibus episcoporum predictorum, cum casus emergeret, posset discordiam generare ipsisque cathedralibus ecclesiis spiritualiter et temporaliter ex discordibus electionibus ipsorum monachorum, decanorum, archipresbiteri, et canonicorum, que disparitate status eorum attenta presumi possunt verisimiliter, multiplex inducere detrimentum, acl propterea dictorum priorum et capitulorum ipsarum cathedralium ecclesiarum, ut devotius Altissimo famulari valeant, quieti et paci providere in posterum, necnon dictis futuris scandalis et periculis obviare, ipsosque capitulis aliarum ecclesiarum cathedralium quoad electionem suorum presulumm pacificare et conformare volentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, apostolica auctoritate decernimus et specialiter statuimus quod singuli priores et capitula ecclesiarum cathedralium regularium predictarum, quandocumque et quotiescumque ecclesie prefate pastore carebunt pro tempore, decanis, et archipresbitero et secularibus canonicis predictis collegiorum ipsorum minime convocatisn nec admissis, sed ipsis prorsus exclusis, ad electionem sui presulis faciendam, cum casus emerget, soli et in solidum libere et sine ipsis ecclesiarum collegiatarum decanis, archipresbitero, eto canonicis procedere valeant, et quod ad priores et capitula hujusmodi ecclesiarum cathedralium et eorum singula dumtaxat pertineat in posterum sui episcopi eligendi potestas et perpetuis futuris temporibus electio facienda, constitutione et ordinatione prefatis ejusdem predecessoris, seu quod ipsi decani, archipresbiter et collegia sint in possessione forsitan eligendi, acp aliis apostolicis constitutionibus, seu statutis et privilegiis ecclesiarum ipsarumq contrariis non obstantibus quibuscumque.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis et statuti infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.
    Datum Avinione, IIII kalendas junii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) ac, Bal.94.
  •  
    (b) ecclesiarum cathedralium necnon, Bal.94.
  •  
    (c) Bal. (omission)
  •  
    (d) Burlato, Bal.94.
  •  
    (e) Capdroco, Bal.94.
  •  
    (f) collegiorum ipsorum, Bal.94.
  •  
    (g) ac, Bal.94.
  •  
    (h) posset, Bal.94.
  •  
    (i) eadem, Bal.94.
  •  
    (j) ecclesiarum cathedralium, Bal.94.
  •  
    (k) predicta instituta canonica, Bal.94.
  •  
    (l) et, Bal.94.
  •  
    (m) pontificum, Bal.94.
  •  
    (n) nullo modo requisitis, Bal.94.
  •  
    (o) secularibus, Bal.94. (addition)
  •  
    (p) et, Bal.94.
  •  
    (q) in parte, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20098 (aposcripta-85), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20098 (mise à jour : 23/06/2020).