« aposcripta-84 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    L'évêque de Modène, Bonifacio, Bonifacio, ainsi que les maîtres Filippo de Ancilla, prieur de San Petro Scheradii de Florence et Carbono de Montelupone, écolâtre de Séville, chapelains du pape

  •  
    XV kalendas maii, anno sexto

  •  
    1340/04/17


  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    D’après le registre d’Avignon 54, fol. 23 vº (Archives vaticanes)
  •  
    cf. J.-M. Vidal, Lettres communes de Benoît XII, Paris, 1906, t. ii, n. 8236.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. LXXXVI

  •  
    Adversus eos qui Nicolinum de Flisco ceperant et in carcerem conjecerant.

  •  
    Benedictus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Bonifacio, episcopo Mutinensi, et dilectis filiis magistris Philippo de Ancilla, priori Sancti Petri Scheradii Florentinensis, et Carbono de Montelupone, scolastico Ispalensis ecclesiarum, capellanis nostris, salutem et apostolicam benedictionem.
    Olim nonnulli romani pontifices, predecessores nostri, attendentes et provida circumspectione pensantes quod ad romanam curiam, que communis patria existere noscitur, et ad quam cuncti fideles de universis mundi partibus possunt recurrere, securus haberi debeta accessus, adversus omnes et singulos qui venientes ad ipsam curiam vel recedentes ab ipsa impedire, capere, aut bonis seu rebus suis spoliare presumerent, per processus suos inde factos et in festivitatibus cene dominice diversisb temporibus, presente multitudine copiosa fideliumc, adhibita solempnitate, ut moris est, ejusdem romane curie publicatos, excommunicationis et anathematis sententias promulgaruntd. Nos quoque, dudum consideratione moti simili, et advertentes attente quod ad cohercendose ausus malignantium, qui dierum crescente malitia plus solito, spreto juris et rationis moderamine, contra bonos mores et utilitatem rei publice ad illicita prosilire non desinunt, erat ultra provisionem predecessorum hujusmodi aliquod medicine salutarisf antidotum adhibendum, in omnes et singulos, qui venientes ad dictamg Sedem vel recedentes ab ea seu in eadem romana curia moram trahentes capere temeritate propria, spoliare, vel detinereh presumerent, aut talia fieri facerent vel mandarent, cujuscumque preeminentie, dignitatis, ordinis, conditionis aut status existerent, predicta vel eorum aliqua committentes, excommunicationis et anathematis sententias duximus promulgandas, non obstantibus quibuscumque privilegiis et indulgentiis eis vel eorum alicui seu aliquibus a predicta Sede sub quacumque forma vel tenore concessis, quod excommunicari non possent, seu per que contra hujusmodi sententias et processus quominus includerentur in eis valerent quomodolibet se tueri, queve quoad hec sustulimus et omnino duximus revocanda; volentes nichilominus quod ab eisdem sententiis nullus per alium quam per romanum pontificem posset, nisi dumtaxat in mortis articulo constitutus, nec tunc nisi de stando mandatis Ecclesie satisfactione vel sufficienti cautione premissis, absolvi; eos vero, cujuscumque forent preeminentie, dignitatis, ordini, conditionis vel status, qui talibus excommunicatis et anathematizatis ab hujusmodi sententii, absolutionis beneficium secus presumerent impertiri voluimus excommunicationis et anathematis sententia innodari, eis nichilominus predicationis, lectionis, administrationis sacramentorum, et audiendi confessiones officium interdicentes expresse, sicut in litteris nostris inde confectis et tunc in portis majoris ecclesiei Avinionensis, ut ad communem omnium notitiam premissa plenius deducerentur, affixis seriosius continetur. Sane, cum pridem dilectus filius nobilis vir Nicolinus de Flisco, de Janua, venisset ad romanam curiam pro certis negotiis, et moraretur in ea, quidam perditionis filii et iniquitatis alumpni, clerici et layci, Deum, ac nos et Sedem prefatam graviter offendere proximumquej ledere, in suarum animarum salutis dispendium et grave multorum scandalum, non verentes nocte festivitatis Cene dominice proximo preterite, dum idem nobilis in lecto quiesceret, domum, quam ipse inhabitabat, circa noctis medie silentium, cum armis, sicut rumor detestabilis in eadem divulgat curia et infamia notoriat publica, subintrantesk, et non sine temeritatis horribili audacia et proditionis nefandissimo scelere securitatem et immunitatem ejusdem curie frangendo et violando, vimque publicam committendo, eumdem nobilem violenter de lecto, in quo jacebat, ut premittitur, extrahentes, tam ipsum quam dilectos filios nobiles viros Gabrielem, ejus filium, et Andream de Janua, domicellum, familiarem suum, captivarunt, et eos extra dictam curiam, nonnullis bonis ipsorum raptis et nequiter asportatis, duxerunt captivos et detinent captivatos.
    Nos igitur scelerosa crimina et facinora hujusmodi detestanda, que mentes fidelium horrore non indigne concutiunt, et non solum curiam ipsam et curiales in eadem morantes, sed universos fideles qui, ut expressum est superius, ad eam possunt habere recursum, contingere dinoscurtur, nolentes nec, sicut debemus etiam, sub dissimulationis neglectu relinquere incorrecta, discretioni vestre per apostolica scripta committimus et mandamus quatinus, tam ex officio quam alias, sicut rationabiliter videritis expedire, vos vel duo aut unus vestrum super predictis et eorum singulis eaque quomodolibet tangentibus, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura judicii, veritatem diligentius inquirentes, adversus omnes et singulos tam clericos quam laycos cujuscumque preeminentie, dignitatis, ordinis, status vel conditionisl existant, de premissis culpabiles vel suspectos, aut qui super eis committendis seu detentione dictorum captivorum et cujuslibet eorumdem prestiterint vel prestabunt deinceps auxilium, consilium vel favorem, publice vel occulte, generaliter et specialiter, tam exequendo, publicando et aggravando processus nostros predictos, ad locum seu loca in quo vel quibus detinentur extra prelibatam curiam predicti Nicolinusm, Gabriel et Andreas, vel aliquis ipsorum, aut in posterum detinebuntur captivi, supponendo auctoritate apostolica ecclesiastico interdicto, et tam diu illa et alia, ad que ipsos transferri contigerit, sub interdicto hujusmodi detinendo et detineri faciendo, quousque plene in eadem curia pristine restituti fuerint libertati et pro premissis competens satisfactio sit impensa, quam alias eadem auctoritate ratione previa, modo et forma quibus melius fieri poterit, procedatis et exhibeatis justitie complementum; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo ; non obstantibus quibuscumque privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis quibuscumque personis aut locis ecclesiasticis vel secularibus, generaliter vel specialiter, sub quacumque forma vel expressione verborum concessis, etiamsi de illis eorumque totisn tenoribus esset de verbo ad verbum in presentibus specialis et expressa mentio facienda, que quoad hec nulli volumus quomodolibet suffragari, seu si alicui vel aliquibus, cujuscumque preeminentie, dignitatis aut status ecclesiastici vel mundani fuerint, ab eadem Sede indultum existat quod excommunicari, suspendi, vel eorum civitates, castra, dominia, terre, vel loca eidem interdicto subjici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto hujusmodi mentionem. Ceterum volumus quod excommunicationis et anathematis sententie predicte, quam incurrerunt premissorum patratores et eis prestantes super hiiso auxilium, consilium vel favorem, processibus hujusmodi non obstantibus, quousque aliud inde per nos ordinatum extiterit, in sui roboris efficacia perseverent, quodque apud Sedem apostolicam vel alibi, ubi expedire cognoveritis, super premissis et eorum singulis procedere, necnon illos clericos et laycos, de quibus vobis videbitur, citarep seu citari facere coram vobis, ubicumque, tam de duabus dietis quam quibuscumque aliis constitutionibus nequaquam obstantibus, per publice citationis edictum vel alias, prout et quotiens expediens vel oportunum extiterit, valeatis, decernentes ex nunc hujusmodi citationis edictum, in loco seu locis publicis affigendum, perinde valere ac citatos per illud artare ac si citatio ipsa eos presentialiter et personaliter apprehendisset, quacumque constitutione contraria non obstante.
    Rursus volumus quod processus, incepti per vos aut duos vel unum ex vobis, alius vel alii prosequi ac procedere super eis valeant, quamvis inchoantes vel inchoans impeditiq legitime non existant.
    Datum Avinioni, XV kalendas maii, pontificatus nostri anno sexto.

  •  
    (a) debet haberi, Bal.
  •  
    (b) universis, Bal.
  •  
    (c) fidelium copiosa, Bal.
  •  
    (d) promulgarent, Bal.
  •  
    (e) coercendum, Bal.
  •  
    (f) salutare, Bal.
  •  
    (g) ipsam, Bal.
  •  
    (h) retinere, Bal.
  •  
    (i) ecclesie majoris, Bal.
  •  
    (j) proximeque, Bal.
  •  
    (k) publica notoriat, intrantes, Bal.
  •  
    (l) conditionis vel status, Bal.
  •  
    (m) nihilominus, Bal.
  •  
    (n) vobis, Bal.
  •  
    (o) hoc, Bal.
  •  
    (p) citetis, Bal.
  •  
    (q) impediri, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20097 (aposcripta-84), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20097 (mise à jour : 02/01/2022).