« aposcripta-80 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    L'évêque de Coventry

  •  
    XV kalendas octobris, anno duodecimo

  •  
    1327/09/17


  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Registre du Vatican 114,2e partie, c. 1944, fol. 212.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 5954 (ancien Colbert 3126), fol. 32v.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. LXXIII

  •  
    Ad episcopum Conventrensem pro Joanne Gaytani, cardinale.

  •  

    Johannes, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Conventrensi salutem et apostolicam benedictionem. Signanter attentis serviciis arduis sancte romane matris Ecclesie in quibus nobile membrum suum dilectus filius noster Johannes, Sancti Theodori dyaconus cardinalis, apostolice Sedis legatus de latere nostro sumptus, publice militat, tanto sibi majoris favoris emolumenta debentur quanto plus illa nobilis sui status conditio exigit et laborantes, ut nosti, pro ipsius Ecclesie negotiis publicis promerentur. Cum itaque, quod graviter ferimus et moleste quamplurimum, jura seu jurisdictiones archidiaconatus Conventrensis, quem idem legatus in beneficium obtinet, adeo indebite occupare ac annichilare dicaris quod ipsius beneficii gratia sibi prorsus inutilis est effecta, fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente, tibi nichilominus salubri consilio suadentes quatinus a premissis, pro nostra et dicte Sedis reverentia, prudenter abstineas, ne alias nos oporteat super hiis legato jam dicto de oportuno remedio providere, quin potius sicut te, frater, exhortationibus in hac parte nostris laudabiliter acquievisse noverimus, sic tuam inde prudentiam sinceris in Domino laudibus merito attollamus. Datum Avenioni, XV kal. octobris, pontificatus nostri anno duodecimo.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20093 (aposcripta-80), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20093 (mise à jour : 19/05/2020).