Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Le vicomte de Lomagne Bertrand
-
V idus julii, anno quinto
-
-
Avignon
-
Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)
-
[Registre de la chancellerie apostolique] D’après le registre Vatican 71, ep. 178, de curia
-
Baluze s’est servi du ms. latin 4114.
-
Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. LXII, p. 402-403.
-
Bulla qua datur licentia Bertrando, vicecomiti Leomaniae et Altivillaris, quod recedat de curia.
-
Nobili viro Bertrando, vicecomiti Leomanie et Altivillaris.
Dudum ex certis rationabilibus causis super diversis negotiis, de quibus per te et in tua presentia volebamus inquirere veritatem, te ad presentiam nostram personaliter duximus evocandum; tuque, tanquam obedientie filius, ad nostram presentiam te personaliter conferens, nobis de omnibus et singulis que in hujusmodi vocationis nostre litteris continebantur, respondere curasti, et super eorum aliquibus nobiscum, juxta nostrum beneplacitum, convenistia.
Cum autem sicut asseris, presentia tua sit pro certis familiaribus tuis negotiis in terra tua plurimum necessaria, tuque etiam in curia romana morando graveris, sicut asseris, in persona, ac propterea devote et humiliter supplicaveris tibi recedendi de dicta curia licentiam indulgeri, nos supplicationibus tuis benignum in hac parte impertientes assensum, nobilitati tue recedendi, quotienscumque tibi placuerit, de dicta curia, et te quandocumque et quocumque volueris transferendi, liberam et benignam licentiam auctoritate presentium impertimur ; ita tamen quod quotiens te super premissis duxerimus personaliter evocandum, ad presentiam nostram te conferre personaliter tenearis.
Datum Avinione, V ydus julii anno quinto. -
(a) Bal. (omission)
Informations
Acte
aposcripta
admin
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20089 (aposcripta-76), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20089 (mise à jour : 05/03/2020).