« aposcripta-75 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Pour mémoire future de la chose

  •  
    V idus julii, anno quinto

  •  
    1321/07/11


  •  
    Avignon

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] D’après le registre Vatican 71, ep. 177, de curia
  •  
    Baluze s’est servi du ms. latin 4114.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. LXI

  •  
    Ejusdem Joannis XXII bulla1, qua liberatur et absolvitur vicecomes Leomaniae et Altivillaris super certa summa florenorum quam legavit felicis recordationis Clemens papa V in eleemosynas et alios pios usus et opera convertendam.

  •  

    Ad futuram rei memoriam. Inter curas multiplices que nobisa ex injuncto apostolatus officio incumbere dinoscuntur, illam libenter amplectimur per quam pauperum et miserabilium personarum necessitatibus et aliis piis causis salubriter consulatur. Sane dudum relatione multorum ad audientiam nostram deducto quod felicis recordationis Clemens papa V, predecessor noster, dilecto filio nobili viro Bertrando, vicecomiti Leomanie et Altivillaris, assignaverat inter cetera realiter in pecunia numerata ducenta milia florenorum auri in pios usus per ipsum et certas personas alias eroganda, nos, ne tam magna subsidia hujusmodi piis usibus, in divinam offensam et ipsorum piorum usuum grave dispendium, propter probationum defectum vel ex causis aliis, subtraherentur vel etiam deperirent, premissis volentes occurrere, quod non alias posse fieri noscebamus, nisi de hiis essemus plenius informati, vicecomitem antedictum, qui premissorum noverat plenariam veritatem, ad inquirendum cum eo veritatem de premissis, per eum prestito juramento, et ad audiendum quicquid circa premissa dicere seu exhibere vellet, ad nostram presentiam, de fratrum nostrorum consilio, per publice citationis edictum duximus evocandum, sibi sub excommunicationis, quam in personam, et interdicti, quam in terras suas ex tunc tulimus, easque ipso facto incurrere voluimus, si processui citationis ejusdem efficaciter non pareret, penis et sententiis, districtius injungentes ut infra certum dierum spatium a die date dicti processus computandum, quod sibi cum continuatione dierum subsequentium, ad premissa et alia usque ad finem dicti negotii oportuna, pro peremptorio termino assignavimus, personaliter apostolico se conspectui presentaret, super premissis omnibus et singulis eaque tangentibus et dependentibus ab eisdem dicturus plenariam, juramento prestito, veritatem, ac propositurus et exhibiturus quicquid proponere et exhibere vellet in premissis, et auditurus quod circa premissa, exigente justitia et equitate suadente, duceremus, de ipsorum fratrum consilio, ordinandum, prout in dicto processu super hoc habito plenius continetur. Prefatus igitur vicecomes, propter hoc ad apostolicam Sedem se conferens ac in nostra presentia personaliter constitutus, confessus est et recognovit quod dicta summa ducentorum milium florenorum, de quibus in citatione nostra mentio habebatur, mandata fuerat per predecessorem predictum distribui, scilicet ad pias causas pro puellis pauperibus maritandis et in alias pias causas; quam quantitatem credebat et se dicebat scire esse solutam, preter aliquam que restat certa de causa solvenda, et quod dicta pecunia ducentorum milium florenorum, de mandato ipsius vicecomitis et nonnullorum aliorum de genere predecessoris ejusdem, fuerat portata ad quedam loca ipsius vicecomitis, ipse tamen nichil de ipsis tenuit nec contractavit, nec claves habuit nec tenuit, sed quondam magister Raymundus Fabri solvebat, et distribuebat illa et ordinabat de illis, ut credit, secundum ordinationem predecessoris ejusdem, de mandato tamen suo et aliorum, ut credit, deputatorum ad hoc in ordinatione predicta, exhibens super hiis quasdam scripturas ordinationem, ut dicebat, hujusmodi continentes, sigillis dicti vicecomitis et aliorum quamplurium communitas. Cumque interrogavissemus eumdem si vellet aliqua alia proponere vel exhibere ad defensionem suam, idem vicecomes allegans simplicitatem militarem et indubitatam fiduciam quam gerebat de nobis, ac peculiarem affectionem et dilectionem sinceram quam ad nos habuerat predecessor predictus, respondit se nichil aliud velle producere pro premissis, sed super hiis voluntati et ordinationi nostre voluntarie totaliter se submisit, promittens seb inviolabiliter servaturum quicquid per nos super illis fuerit ordinatum. Nos autem, dicta submissione recepta, scripturas predictas diligenter inspeximus, ac super hiis cum fratribus nostris deliberatione prehabita diligenti, de fratrum ipsorum consilio, pronuntiavimus et pronuntiamus, declaravimus et declaramus scripturas ipsas fidem non facere predicte ordinationis predecessoris ejusdem per dictum vicecomitem allegate. Nichilominus tamen, non virtute ordinationis predicte, de qua non constat, ut per nos pronuntiatum est proxime et etiam declaratum, sed de gratia speciali, ac etiam volentes tam hujusmodi pio proposito, quod asserebat fuisse predecessoris ejusdem, qui dictam summam, ut premittitur, expendi voluit in pios usus predictos, quam etiam personis pauperibus inter quas dicebatur dicta pecunia erogata et etiam eroganda, favere, habentes etiam de premissis aliquas conjecturas, cum non sit verisimile quod idem vicecomes et persone alie ad hec deputate in dictis scripturis contente tantam quantitatem pecunie in elemosinas erogassent, nisi ad hoc ejusdem predecessoris ordinatio precessissetc; cupientes quoque anime ejusdem predecessoris, qui, dum vixit, tenerrime nos dilexit, quantum in nobis est, providere saluti, secundum infrascriptum modum, pro remedio anime sue, et etiam pro subsidio personarum quibus de dicta summa sunt elemosine erogate et adhuc etiam erogande, de ipsorum fratrum consilio, duximus ordinandum. In primis videlicet: omnia data et erogata in elemosinas et alias pias causas, prout continetur in scripturis productisd per vicecomitem antedictum, de ipsorum fratrum consilio et assensu, laudamus, approbamus, et ex certa scientia confirmamus de gratia speciali et apostolice plenitudine potestatis. Simili modo, presentium auctoritate, decernimus per eumdem vicecomitem vel heredes ejuse fore reddendum et integraliter persolvendum quicquid secundum scripturas predictas de dicta summa ducentorum milium florenorum superest et restat solvendum ac etiam erogandum. Insuper eumdem vicecomitem et personas alias que dicuntur ad hec deputate super summa florenorum predicta, de ipsorum fratrum consilio et assensu, et ex certa scientia absolvimus et totaliter liberamus de apostolice plenitudine potestatis, ita quod in posterum contra ipsos vel eorum quoslibet successores nequeat super hoc questio quomodolibet suscitari; eo salvo ut, si quid superest ad solvendum de premissis, per eumdem vicecomitem et personas alias ad hec deputatas aut eorum heredes, persolvatur juxta scripturarum continentiam predictarum, et de solutis omnibus et solvendis ex causis predictis, nobis, prout justum fuerit, ratio reddi debeat infra octo menses, postquam super hoc idem vicecomes vel ejus heredes legitime fuerint requisiti. Eumdem quoque vicecomitem et alios deputatos ad erogationem predictam a quibuscumque excommunicationum sententiis, si quas incurrerintf auctoritate nostrorum processuum quorumcumque ratione summe florenorum predicte, tenore presentium absolvimus, et interdictum, si cui, ex causis similibus, terre ipsius essent supposite, relaxamus et totaliter amovemus, quascumque alias penas contra eos in processibus nostris quibuscumque contentas ratione summe florenorum predicte, de ipsorum fratrum consilio, eisdem remittimus ex certa scientia et de apostolice plenitudine potestatis, nolentes per processus eosdem, quatinus dictam summam concernere dinoscuntur eidem vicecomiti aut successoribus suis et personis aliisg prelibatis spiritualiter vel temporaliter prejudicium generari. Porro scripturas predictas per dictum vicecomitem exhibitas ad probandum ordinationes predecessoris nostri predicti, quas dictus vicecomes allegabat, per aliqua per nos superius ordinata seu dicta, non intendimus nec volumus in aliquo approbare nec robur aliquod illis dare, seu quod ipsis possit seu debeat fides in aliquo adhiberi; immo volumus pronuntiationem et declarationem predictas in suo robore perdurare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre pronuntiationis, declarationis, laudationis, approbationis, confirmationis, constitutionis, absolutionum, liberationis, relaxationis, amotionis, et remissionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Avinione, V ydus julii anno quinto.


  •  
    (a) mis après injuncto par Bal.
  •  
    (b) Bal. (omission)
  •  
    (c) Bal. (omission)
  •  
    (d) predictis, Bal.
  •  
    (e) ejus heredes, Bal.
  •  
    (f) incurrerunt, Bal.
  •  
    (g) aliis personis, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20088 (aposcripta-75), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20088 (mise à jour : 02/05/2020).