« aposcripta-74 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Pour mémoire future de la chose

  •  
    V idus julii, anno quinto

  •  
    1321/07/11


  •  
    Avignon

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] D’après le registre Vatican 71, ep. 179, de curia
  •  
    Baluze s’est servi du ms. latin 4114.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. LX

  •  
    Bulla continens ordinationem negotii Bertrandi, vicecomitis Leomaniae et Altivillaris.

  •  
    Ad futuram rei memoriam.
    Terram sanctam, quam Unigenitus Dei Filius Dominus noster Jhesus Christus in perpetuuma sibi patrimonium et hereditatem elegit, conspicientes feritate diversorum infidelium immaniter lacerari et ex hoc diversas sentientes puncturas in animo, quasi nostris visceribus lacessitis, vias et modos desideranter exquisivimus nec cessamus exquirere, quibus eidem Terre Sancte possint oportuna presidia nostro ministerio provenire.
    Sane dudum ex multorum relatione ad audientiam apostolatus nostri deducto quod felicis recordationis Clemens papa V, predecessor noster, dilecto filio nobili viro Bertrando, vicecomiti Leomanie et Altivillaris, assignaverat inter cetera realiter in pecunia numerata trecenta milia florenorum auri expendenda per eum et certas personas alias in subsidium Terre Sancte, nos, ne tam magna subsidia dicte Terre Sancte negotio in divinam offensam et ejusdem terre dispendium, propter probationum defectum vel ex causis aliis, subtraherentur vel etiam deperirent, premissis volentes occurrere, quod non alias posse fieri noscebamus, nisi de hiis essemus plenius informati, vicecomitem antedictum, qui premissorum noverat plenariam veritatem, ad inquirendum cum eo veritatem hujusmodi et audiendum quicquid circa premissa dicere seu exhibere vellet, ad nostram presentiam, de fratrum nostrorum consilio, per publice citationis edictum duximus evocandum, sibi sub excommunicationis, quam in personam, et interdicti, quam in terras suas ex tunc tulimus, easque ipso facto incurrere voluimus, si processui citationis ejusdem efficaciter non pareret, penis et sententiis districtius injungentes ut infra certum terminum competentem, quem sibi cum continuatione dierum subsequentium ad premissa et alia usque ad finem dicti negotii oportuna, pro peremptorio termino assignavimus, personaliter apostolico se conspectui presentaret super premissis omnibus et singulis eaque tangentibus et dependentibus ab eisdem dicturus plenariam, juramento prestito, veritatem, ac propositurus et exhibiturus quicquid proponere et exhibere vellet in premissis, et auditurus quod circa premissa, exigente justitia et equitate suadente, duceremus, de ipsorum fratrum consilio, ordinandum, prout in dicto processu super hoc habito plenius continetur. Prefatus igitur vicecomes, propter hoc, ad apostolicam Sedem se conferens, ac in nostra presentia personaliter constitutus, confessus fuit et recognovit expresse sibi donata fuisse a predecessore predicto, dum viveret, trecenta milia florenorum auri, eaque ab eodem integre recepisse et habuisse expendenda per eum vel descendentes ab eo, si essent, aut si non essent, per certos alios, secundum quod in ordinatione ejusdem predecessoris contineri dicebat, quando videlicet passagium ultramarinum fieret generale, exhibens ad probationem ordinationis predicte quasdam scripturas sigillis ejusdem vicecomitis et aliorum plurium mun tas. Cumque interrogavissemus eumdem utrum vellet aliqua alia proponere seu exhibere ad defensionem suam, idem vicecomes allegans simplicitatem militarem et indubitatam fiduciam quam gerebat de nobis, ac peculiarem affectionem et dilectionem sinceram quam ad nos habuerat predecessor predictus, respondit se nichil aliud velle proponere seu producere super hiis, nisi solum quod paratus erat dicta trecenta milia florenorum auri expendere in primo generali passagio juxta formam ordinationis predicte, asserens se nobiscum nolle contendere de premissis, sed super hiis voluntati et ordinationi nostre totaliter se submisit promittens se inviolabiliter servaturum quicquid per nos super illis fuerit ordinatum. Nos autem, dicta submissione recepta, scripturas predictas diligenter inspeximus, ac super ipsis cum fratribus nostris, deliberatione prehabita diligenti, de fratrum nostrorum consilio, pronuntiavimus et pronuntiamus, declaravimus et declaramus scripturas ipsas fidem non facere de ordinatione ipsius predecessoris per dictum vicecomitem allegata. Quare non virtute ordinationis predicte, de qua non constat, ut per nos pronuntiatum est proxime et etiam declaratum, sed de gratia speciali, de fratrum eorumdem consilio, tum ob favorem negotii Terre Sancte, que multum egere subs dio noscitur, tum quia contemplatione dicti subsidii trecentorum milium florenorum dictus vicecomes et multi alii nobiles dicuntur vivifice crucis signaculum assumpsisse, presente dicto vicecomite, auctoritate apostolica et ex vigore submissionis predicte, taliter duximus ordinandum et presentialiter ordinamus, videlicet: quod de dicta summa trecentorum milium florenorum idem vicecomes centum et quinquaginta milia florenorum teneatur usque ad kalendas mensis novembris proxime venturi integraliter nostre camere assignare, in hiis que predicto negotio oportuna et expedientia fuerint, prout expedire viderimus, convertenda. Reliquam vero medietatem penes eumdem vicecomitem volumus remanere expendendam modo subscripto in subsidium negotii supradicti, videlicet: quod si carissimum in Christo filium nostrum regem Francorumb vel filium ejus, vel regem Anglie aut ejus filium, aut regem Castelle vel ejus filium, aut regem Sicilie vel ejus filium, qui nunc sunt vel erunt pro tempore, vel dilectos filios nobiles viros Carolum, comitem Valesii, patruum, vel Carolum, comitem Marchie, fratrem regis Francie, vel fratres vel unum ex fratribus regis Anglie predictorum, qui nunc sunt, contigerit transfretare ex ordinatione Sedis ejusdem pro liberatione et subsidio Terre Sancte, vel ubi nullum regumc seu filiorum vel fratrum predictorum, vel dictum patruum contigerit transfretare, si contigerit, ultra illos qui ducendi vel mittendi erunt per dictum vicecomitem vel ejus universalem heredem vel eos qui haberi poterunt de summa predicta apud eumdem vicecomitem remanente, ad minus mille homines armatos et equites ad transmarinas partes per dictam Sedem vel ex ordinatione ipsius, pro hujusmodi Terre Sancte liberatione seu subsidio, destinari, idem vicecomes vel ejus heres universalis, si per Sedem apostolicam in dictis casibus legitime requiratur, non suo aut alterius, sed Ecclesie romane dumtaxat nomine, transfretare debebunt et tenebuntur, cum tanta multitudine equitum quanta haberi poterit de medietate summe predicte apud eum, ut premittitur, remanente, hujusmodi subsidium eundo et morando in Terra Sancta et redeundo per duos annos et dimidium continuos et completos fideliter prestituri. Quod si forte ante finitum tempus hujusmodi prefatos mille equites per Sedem eamdem vel ex ordinatione ipsius ad partes illas, ut premittitur, destinatos seu quemcumque alium de regibus vel filiis aut fratribus prelibatis seu dictum patruum, qui passagium fecerit, de partibus illis recedere et redire contigerit, nisi forsitan per prenominatos reges et magnates vel aliquem eorumdem ad minus mille equites dimitterentur, ultra milites per dictum vicecomitem destinandos in partibus memoratis, liceat eidem vicecomiti vel ejus heredi in dicto casu redire, dum tamen, pro rata residui temporis, satisfaciat de dicta summa Sedi predicte, vel illuc iterum revertatur cum tanta gente quanta possit duci de residuo pecunie supradicte, vel tantam gentem quanta, ut premittitur, de dicto residuo duci possit, ad dictas partes transmarinas mittere teneatur, in illis partibus per residuum dicti temporis moraturam. Nec alias idem vicecomes seu ejus heres ad transfretationem hujusmodi teneatur.
    Si vero dictus vicecomes vel ejus heres universalis nollent vel non possent in premissis casibus transfretare, tot equites armatos quot haberi poterunt pro medietate totalis summe trecentorum milium florenorum apud eum, ut premittitur, remanente, illuc mittere teneantur, in altero casuum predictorum. Alioquin si in casibus predictis, ut premittitur, ire vel mittere nollent forsitan vel non possent, dictam medietatem, in eisdem dumtaxat casibus, reddent, si requisiti fuerint per Sedem apostolicam, et eidem Sedi apostolice assignabunt. Insuper auctoritate predicta ordinamus ut pro predictis omnibus et singulis inviolabiliter observandis idem vicecomes, nomine suo ac heredum et successorum suorum, omnia bona sua stabilia, videlicet vicecomitatum, baronias, castra, villas, cum eorum territoriis, juribus, jurisdictionibus et pertinentiis universis, necnon omniad alia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura, ac jura, ubicumque et in quibuscumque consistentia, nobis et romane Ecclesie teneatur solempniter et efficaciter obligare, juramento per eum super hiis prestito corporali. Porro prefatum vicecomitem et ejus heredem universalem vel heredes, et suos quoslibet successores nolumus pro predictis amplius obligari, nec remanere in aliquo obligatos, pro summa predicta trecentorum milium florenorum quam superius est expressum, presentem ordinationem hujusmodi perpetuo valituram auctoritate apostolica decernentes. Quam quidem ordinationem nostram hujusmodi idem vicecomes, sua libera et spontanea voluntate, in nostra et venerabilium fratrum B[erengarii], Tusculanensis, B[erengarii], Portuensis, Vitalis, Albanensis episcoporum, ac dilectorum filiorum Gaucelmi, tituli Sanctorum Marcellini et Petri, Petri, tituli Sancte Potentiane, Symonis, tituli Sancte Prisce presbiterorum, Jacobi, Sancti Georgii ad velum aureum, Arnaldi, Sancte Marie in Porticu, Raymundi, Sancte Marie nove, Bernardi, Sancte Agathe, Gualhardi, Sancte Lucie in Silice, Bertrandi, Sancte Marie in Aquiro, Arnaldi, Sancti Eustachii dyaconorum cardinalium, presentia laudavit et etiame approbavit et ex certa scientia ratificavit expresse. Ac nichilominus ad premissa omnia et singula in hujusmodi ordinatione nostra contenta, in predictis casibus efficaciter adimplenda, idem vicecomes se heredesque suos, suo ac heredis sui, seuf heredum acg successorum suorum nomine, vicecomitatum. baronias, castra, villas, cum eorum territoriis, juribus, jurisdictionibus et pertinentiis universis, necnon omnia alia bona suah mobilia et immobilia, presentia et futura, ac jura, ubicumque et in quibuscumque consistentia, nobis et eidem romane Ecclesie, ut premittitur, voluntate spontanea obligavit specialiter et expresse, ac de hiis omnibus et singulis efficaciter, ut premittitur, adimplendis, per eum corporali prestito juramento, ac jurisdictioni camerarii nostri, et Sedis apostolice, et auditoris causarum ejusdem camere, ex certa scientia, voluntarie se submisit. Qui quidem camerarius vel auditor camere in personam suam excommunicationis, et in omnes terras ipsius interdicti, ex tunc sententias promulgabit, si prefatus vicecomes premissa omnia et singula, juxta ordinationem nostram hujusmodi, non curaverit adimplere. Ut autem ipsius vicecomitis pure devotionis integritas apud Deum et Sedem predictam continuis incrementis sub vigore sinceritatis excrescat, ipsum ejusque heredes et quoslibet successores et eorum quemlibet, preterquam sicut dictus vicecomes et ejus heres universalis, ex nostra presenti ordinatione, superius astringuntur, de ipsorum fratrum consilio et assensu, ex certa scientia, de apostolice plenitudine potestatis, perpetuo absolvimus, quitamus et etiam liberamus ab omni obligatione et vinculo juramenti quibus et sub quacumque verborum forma essent, occasione suprascripte totalis summe trecentorum milium florenorum auri, sepefati predecessoris ordinationis vigore, vel alias, ad dictum passagium, nisi ut supra premittitur, quomodolibet obligati, nec pretextu dicte ordinationis predecessoris ejusdem seu alterius cujuscumque obligationis qua romane Ecclesie tenentur, ratione totalis summe predicte, in posterum contra eumdem vicecomitem aut heredes seu successores ipsius questio valeat quomodolibet suscitari nisi prout superius est expressum. Eumdem quoque vicecomitem a quibuscumque excommunicationum sententiis, si quas incurrerit virtute nostrorum processuum quorumcumque, ratione summe florenorum predicte, auctoritate presentium absolvimus, et interdictum, si cui premissorum occasione terre sue essent supposite, relaxamus et totaliter amovemus, quascumque alias penas contra eum in processibus nostris quibuscumque contentas ratione summe florenorum predictorum, de ipsorum fratrum consilio, eidem vicecomiti remittimus, ex certa scientia et de apostolice plenitudine potestatis, nolentes per processus eosdem, quatinus dictam summam concernere dinoscuntur, eidem vicecomiti vel successoribus suis spiritualiter vel temporaliter prejudicium generari. Porro scripturas predictas per dictum vicecomitem exhibitas ad probandum ordinationes predecessoris predicti, quas dictus vicecomes allegabat, per aliqua per nos ordinata superius vel dicta non intendimus nec volumus in aliquo approbare nec robur aliquod illis dare per quod ipsis possit seu debeat fides in aliquo adhiberi. Immo volumus pronuntiationem et declarationem predictas in suo robore perdurare.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre pronuntiationis, declarationis, ordinationum, constitutionis, absolutionum, quitationis, liberationis, relaxationis, amotionis et remissionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Avinioni, V ydus julii, pontificatus nostri anno quinto.

  •  
    (a) proprium, Bal.
  •  
    (b) Francie, Bal.
  •  
    (c) regem, Bal.
  •  
    (d) Bal. (omission)
  •  
    (e) Bal. (omission)
  •  
    (f) Bal. (omission)
  •  
    (g) et, Bal.
  •  
    (h) Bal. (omission)

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20087 (aposcripta-74), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20087 (mise à jour : 18/02/2020).