« aposcripta-61 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi des Romains Henri

  •  
    VII kalendas augusti, anno quarto

  •  
    1309/07/26


  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    ?

  •  
    Ici reprise de Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XXXV.

  •  
    Clément [V] au roi des Romains [Henri].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Henrico, regi Romanorum illustri, salutem et apostolicam benedictionema.
    Divine sapientie imperscrutabilis altitudo exemplo celestium terrena disponens, rigansque montes de superioribusb suis ut suorum operum fructu inferiorc mundi machina salubriter dirigatur, sicut in firmamento celi duo luminaria magna constituit ut orbem vicibus alternis illustrent, sic in terris duo precipua et suprema, Sacerdotium videlicet et Imperium, ad plenum regimen et gubernationem spiritualium mundanorumque constituens, utriusque potestatem superna provisione discrevit ut eorum perutilis ministerii operosa diversitas nulla adversitate dissentiens tam in executione commissi regiminis quam in voti unitate concordes, ipsorumque procul dubio universis profutura concordia alterutrius fulta presidiis ac mutuis favoribus utriusque confota, liberius justitie opus exerceat, pacem mundo pariat, tranquillitatem inducat, et nutriat unitatem. Imperium quidem ad salutem fidelium sacerdotali auctoritate dirigitur, et ipsius adjutum presidiis, sedatis interdum procellosis imminentium tempestatum turbinibus, tranquillum redditur et quietum. Sacerdotium vero pium et tutum debet habere recursum ad imperialem mansuetudinem debita sibi veneratione conjunctam, ut imperii romani fastigium et ejus culmini presidens specialis advocati et defensoris precipui circa Ecclesiam gerat officium, et in ipsius fortitudine brachii defensentur Ecclesie libertates et jura manuteneantur ipsarum, extirpentur hereses, cultus christiane fidei amplietur, et inimicis consternatis ejusdemd, in pacis pulcritudine sedeat populus christianus et in requie opulenta quiescat.
    Sane nuper venerabiles fratres nostri Otto, Basiliensis, et Siffridus, Curiensis episcopi, et dilecti filii nobiles viri Amedeus e, Sabaudie, Johannes dalphini Viennensis, et Albonensis comitesf, Guido de Flandria, Johannes comes de Seraponte, et magisterg Symon de Marvilla, thesaurarius Metensis, ambassiatores, procuratores, et nuntii tui ex parte tua cum pleno et sufficienti mandato, etc., ut apud Schwalm, n. 298, usque assignamus ; eo tamen salvo ut si die et loco predictis nos ad premissa casu aliquo contingeret non intendere, absque alicujus inconstantie nota et sine tua displicentia liceat nobis terminum prorogare predictum sicut, quando et quotiens nobis videbitur expedire. A dictis quoque procuratoribus, etc., ut apud ibidem.
    Datum Avinione, septimo kalendas augusti, anno quarto.

  •  
    (a) Bal. (omission)
  •  
    (b) superioris, Bal.
  •  
    (c) fructum inferioris, Bal.
  •  
    (d) eidem, Bal.
  •  
    (e) comes, Bal. (addition)
  •  
    (f) comes, Bal.
  •  
    (g) Bal. (omission)

  •  
    Voir Regestum Clementis papae V, Rome, 1884, n. 4302 (même lettre ?).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20074 (aposcripta-61), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20074 (mise à jour : 20/01/2021).