« aposcripta-56 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de Sicile Charles II d'Anjou

  •  
    XIII kalendas augusti, anno secundo

  •  
    1307/07/20


  •  
    Poitiers

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Reg. Vat. 54, c. 23, fol. 149. Baluze indique comme référence le ms. de Colbert 1578.
  •  
    cette référence est erronée.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XXV

  •  
    De remissa parte pecuniarum quas Ecclesiae romanae debebat Karolus II, rex Siciliae.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Carolo, regi Sicilie illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Capit pro filiis pater consilium, et qui Christi legem adimplet onera portat alterius ac Dei patris jussionem exequitur, si deprimentes quis solvit fasciculos et pondus aggravans benigna pietate disrumpit.
    Que tanto vehementius nos astringunt, quanto precellentiori, quia suprema, nos ipse Deus, quamvis immeritos, potestate fulcivit, tuque non solum prout et ceteri, sed quadam prerogativa filius nosceris, ac ratione regni Sicilie, quod a romana in feudum tenes Ecclesia, nobis ut domino subditus et velut nobilissima ovis commissus sicut pastori gregis dominici comprobaris. Unde inter alia merentur hecb quasi funiculus triplex fortiter colligata quod in tui persona speciale faciamus aliquid tibique sine exemplo benevolentiam nostram et supereffluentem liberalitatem Ecclesie in tuis necessitatibus ostendamus.
    Sane nuper in nostra et fratrum nostrorum proponi fecisti presentia quod a tempore mote guerre Sicilie usque nunc eras romane Ecclesie in trecentis et sexaginta sex millibus unciarum auri vel circa ex contractibus mutui cum eadem Ecclesia per clare memorie C[arolum], regem Sicilie, genitorem tuum, et te, necnon bone memoriec G[uillelmum] Sabinensem episcopum, legatum, et quondam nobilem virum Robertum, comitem Attrebatensem, tunc bajulosd regni ejusdem per romanam Ecclesiam constitutos ac plures, varios et diversos tuos et eorum nuntios celebratis frequentius obligatus, quodque cum ad hujusmodi solutionem debiti esses impar, de Sedis apostolice clementia solita, misericordiam ipsius in hoc implorando et gratiam, a debito liberari predicto humiliter supplicabas.
    Nos autem, deliberatione eisdem fratribus nostris habita, non sine turbatione mentis diuturnitatem Siculi belli in considerationem deduximuse, tui filiorumque tuorumf carceres, conflictus varios tam maritimos quam terrestres quos passus es, cedes, incendia, predas, dampna, innumerasque rursus quas belli calamitas introducitg clades advertimus, et finem feliciorem nunch qui datus est bello, conspeximus diligenter. Hec tuas regnique predicti attriverunt opes. Hec tui habendam miserationem suadent. Hec nostra commovent viscera pietatis. Hiis adversis mutua querere, hiis miserabiliter supplexi coactus es suffragia postulare. Quis dirus pater non misereatur tui, fili carissime? Quis crudelis dominus tibi opem, inclite vassalle, non ferat? Aut quis pastor sevus te, ovis preclara in uberrimisj pascuis non locabit? Absit quod a principe recedas vacuus, a romano pontifice frustra postulerisk auxilium, et in tempore placito non fueris exauditus. Eliseus non tantum vidue mulieri subvenit ut redderetur debitum creditori, verum etiam unde ipsa ejusque filii viverent de multa benignitate providit. Habet nempe aurum Ecclesia, non ut servet, sed eroget, et necessitatibus subveniat oppressorum; argentum quoquel et aurum templi divitis Judeorum hostis non asportasset Assyrius, si non avare aut in pompam servatum fuisset, sed misericorditer erogatum. In evangelii etiam narratur parabola quod duorum debitorum non habentium unde redderent creditor donavit utrisque. Numquid habes, fili [carissime], unde commode reddas, qui tanta mole debitorum premeris quod secundum dignitatem regiam tibi et tuis liberis in expensis providere debes, quive olim ex pluribus causis graviter aliis diceris debitis oneratus? Numquid contra decus regium immobilia regni predictim in solutum dabis Ecclesie, ut relinquaris pauper et efficiaris egenus, et tui, ne egeas, non habeamus crudeliter rationem? Certe id humanitatis, que requiritur in nobis quod provideatur egenis, non esset, nec sacerdotis hoc fore modestie probaretur, qui manum suam aperit inopi et extendit ad pauperem palmas suas. Jubileus insuper in lege veteri annus fuit in quo fiebat remissio debitorum. Res quippe favorabilis est remissio debiti. Et ideo major pars creditorum in hoc minori prejudicat; et qui inducias eligunt, preferuntur hiis qui bonorum postulant cessionem. Hiis igitur ad pietatem moti, quodque dictus genitor tuus inextimabilia fere obsequia romane impendit Ecclesie, nos tuus in Christo patern, dominus atque pastor tui dilectissimi filii, gloriosi vassalli, et dulcissime ovis pascue nostre disponimus portare onera, deprimentes te fasciculos cupimus solvere et pondus aggravans benigne disrumpere cogitamus.
    Quapropter, in tuis tibi compatientes pressuris, de predictorum fratrum nostrorum consilio et assensu, de mera liberalitate et misericordia sola nostra et romane Ecclesie, nullo ad id debito vel jure alicujus ex quaviso causa compensationis astricti, tibi tuisque heredibus et successoribus memorati debiti trecentarum et sexaginta sex millium unciarum auri, sive sit tantum, sive minus, sive etiam plus ascendat, tertiam partem remittimus, et de [nostra] gratia non trahenda ab aliis in exemplum speciali donamus, ita quod tu et successores tui predicti ad eam solvendam romane Ecclesie minime teneamini, sed sitis a debito ipso pro dicta parte omniquep personali et reali occasione ad illud et pro illo pro sepedicta parte eidem romane Ecclesie competentibus penitus et in perpetuum liberati ; non obstantibus quibuslibet obligationibus, penis, juramentis vel quavis alia firmitate vallatis, quas omnino ad sepedictam tertiam partem viribus vacuamus et nullius deinceps volumus esse vigoris. Nec in hoc miretur aliquis: quia dum tecum ut premittitur, nobis et ipsi Ecclesie romane conjunctoq sic agimus, etiam ac si intra familiam donationem hanc nos fecisse putamusr ; quoniam in te civilia, scilicet velut filialis cujusdams adoptionis , subjectionis etiamt, qua ut pastori et episcopo tuo subes, ac quodam modo naturalia, videlicet vassallagii, jura concurruntu et juxta eamdem parabolamv majoris tue dilectionis ex hoc quem fur furari non potest thesaurum acquirimusw Ecclesie sepedictex. Pro reliquis vero duabus partibus debiti memoratiy obtulisti nobis, constituisti, convenisti et promisisti quod quando passagium generale fiet pro recuperatione Terre Sancte, tu in propria ibis persona, vel unum de filiis tuis mittes, quod si tu, quod absit, prius rebus solvereris humanis, heres tuus regni Sicilie personaliter perget, vel unum de fratribus aut filiis suis in hujusmodi passagium destinabit, et sive tu personaliter vadas, vel filium tuum mittas sive dictus heres tuus vadat, aut fratrem velz filium suum mittat, duces tu vel ille de predictis, qui ibit, trecentos armatos equites equos faleratos habentes, ita quod habeat quilibet eorum tres equos, et eosdem equites ibi tam diu tenebis sive tenebit heres tuus prefatus quamdiu durabit ipsius passagii prosecutio generalis, et post etiam terra ipsa vel parte ipsius acquisita, pro illius custodia equites ipsos tam diu tenebis aut heres tuus jam dictus tenebit ibidem quamdiu Ecclesia utile reputabit usque ad complementum dictorumaa reliquorum debiti supradicti, quodque in ipso generali passagio et prosecutione illius quatuor mensibus singulorum annorum quibus durabit ipsa prosecutio generalis vel acquisite terre custodia supradicta, tu etab heres tuus predictus habebitis viginti galeas bene armatas atque necessariis munitas propriis vestris per omnia sumptibus, donec Ecclesia ipsa id utile reputabit usque ad complementum prefatum; quod si, antequam dictum passagium generale fieret, Tartari acquisiverint dictam Terram Sanctam vel partem ipsius de Sarracenorum manibus, et offerant acquisitam liberam restituere christianis et summus pontifex seuac romana Ecclesia reputet tutum et utile oblationem ipsam recipere, et ipse summus pontifex vel Ecclesia seuad alii principes mundi mittant pro recipienda ea gentem ad ipsum negotium sufficientem, quod ipseae pontifex vel romana Ecclesiaaf, prout sibi videbitur et placuerit, estimabit et arbitrabitur, tunc mittes cum dicta gente Ecclesie seu aliorum principum pro recipienda terra predicta equites centum equos similiter faleratos et tres equos habentes et galeas quinque, tenendosag sumptibus tuis, equites scilicet continue, et galeas quatuor mensibus singulorum annorum, quamdiu gens sufficiens Ecclesie vel aliorum principum ibi morabitur, vel Ecclesia romana hujusmodi equites et galeas utiliter et necessario providerit ibi esse, usque videlicet ad satisfactionem reliquorum dictorum debiti memorati. Et si Ecclesia romana pro defensione terre sue, quam habet in Ytalia, seu pro alia necessitate urgente, que ipsam specialiter tangeret, in ipsis Ytalie partibus, de qua simplici requisitioni nostre et successorum nostrorum romanorum pontificum vel romane Ecclesie a te et heredibus tuis stabitur, subsidio hominum indigeret, tu equites centum equos, ut supra de aliis dicitur, coopertos habentes et tres equos dabis, tenendos ad sumptus tuos, in eisdem partibus Ytalie, per decem annos utiles, hujusmodi necessitate vel defensione durante. Que per te taliter oblata tali moderatione perstringis quod simul et semel eodemque tempore dicta tria vel duo ex eis servitia non concurrant, et si in aliquo velah aliquibus de predictis tribus servitiis totum prefatum residuum seu reliquum debiti expenderis, post complementum ipsius residui ad aliquod servitiorum ipsorum minime tenearis, quodque quia propter guerram preteritam et alias necessitates tuas plurima sustinuisti gravamina et adhuc teai sustinere oportet, ad predicta servitia vel aliquod predictorum usque ad tres annos, ex nunc in antea numerandos, minime tenearis, et quod ipsa servitia vel aliquod eorumdem in nullos alios usus permutari vel converti debeant, nec tu et heredes tui ad aliam satisfactionem quamcumque predicti debiti teneamini quoquo modo. Hec itaque debita meditatione pensantes, et oblationem hujusmodi, cum ea que perierunt repetere et tam requisita quam parta debeamus tueri, utiles reputantes, predicta per te oblata et oblationis predicte modum et formam quibus, ut predicitur, eam modificas et restringis, de eorumdem fratrumaj consilio et assensu obligationem pretactam dictarum duarum partium debiti memorati novantes expresse, et in exhibitionem dictorum servitiorum per te oblatorum nichilominus transferentes, approbamus et acceptamusak et in ea ac inal obligationem hanc novam expressisam causis ortam obligationem ipsam memoratarum duarum partium debiti sepedicti transfundimus ac novamus, volentes quod pro quolibet dictorum equitum viginti florenis et galea qualibet predictarum mensibus singulis quibus, ut predicitur, erunt in memoratis servitiis centum uncias auri usque ad predictuman complementum sepedicti residui per te heredes et successores heredes tuosao imputentur ad plus nobis et Ecclesie prelibate.
    Per hecap autem vel eorum aliquod que superius exprimuntur volumus sic, et tu etiam voluistiaq, nullum prejudicium generari quin ad servicia que juxta conventiones in concessione ejusdem regni olim facta in feudum per sanctam romanam Ecclesiam dicto genitori tuo appositas prestare debes eidem Ecclesie sic tu, heredes et successores tuiar efficaciter teneamini, sicut si hec inter te et nos minime processissent, et perinde conventiones omnes predicte inviolabiles, inconcusse, illibate, illese et efficaces in perpetuum conserventur. Ac si subeundo dicta servitia vel aliqua ex eis sive aliquod totum debitum dictarum duarum partium per te, heredes et successores tuosas non fuerit erogatum, residuum quod non erit expensumat in eodem, que dictam Terram Sanctam respiciunt servitia, quotiens dicti casus ad eam pertinentes acciderint, velau in servitium in Ytalia, ut predicitur, faciendum, non tamen ultra taxationem ejusdem servitiis tam temporis quam numeri equitum supradictam ad arbitrium Ecclesie convertaturav. Intentionis tamen nostre existit quod hujusmodi Ytalie servitium semel per dictos decem annos utiles a te vel tuis heredibus et successoribus prestitum minime iteretur, quodque te, heredes et successores tuos quoscumque per tuas litteras aurea bulla bullatas ad omnia et singula predicta et omnia bona tua solenniter obliges et astringasaw. Quod si forte tu seuax heredes et successoresay tuiaz predicti requisiti a nobis vel eisdem successoribus nostris aut sepedicta romana Ecclesiaba in premissis servitiis exhibendis vel eorum aliquo in mora fueritis, quotiens in mora fueritis, totiens eo ipso excommunicationis sententiam incurratis. Et si de sufficienti requisitione vel mora tua autbb heredum et successorum tuorumbc questionem fieri contingetbd, nostro in hiis et eorumdem successorum nostrorum simplici verbo stetur. Non enim decet patrem et dominum cum filio et vassallo super talibus questionibus intrare judicium vel litis inire certamen. Fili ergo carissime, propter hanc exuberantembe gratiam tibi factam a nobis patre et Ecclesia matre devotum per exhibitionem operis ad ipsam tuam dilectionem ostende, ita quod devotio ad eam sit tua matutina oblatio et obedientia sacrificium vespertinum. Sic faciens, disciplinam patris tui audies et legem matris tue Ecclesie non dimittes, utbf capiti tuo additurbg gratia, et torques aurea collo tuo.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre remissionis, donationis, vacuationis, translationis, approbationis, acceptationis, transfusionis et novationisipsorumbh infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Pictavis, XIII kalendas augusti, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (B) hoc, Bal.
  •  
    (a) Anno 1306, Bal.
  •  
    (c) Bal. (omission)
  •  
    (d) ballivos, Bal.
  •  
    (e) deducimus, Bal.
  •  
    (f) Bal. (omission)
  •  
    (g) calamitates introduxit, Bal.
  •  
    (h) Bal. (omission)
  •  
    (i) infallibiliter, Bal.
  •  
    (j) uberibus, Bal.
  •  
    (k) postularis, Bal.
  •  
    (l) que, Bal. (omission)
  •  
    (m) prefati, Bal.
  •  
    (n) Bal. (omission)
  •  
    (o) exequaris, Bal.
  •  
    (p) omni, Bal. (omission)
  •  
    (q) conjuncti, Bal.
  •  
    (r) reputamus, Bal.
  •  
    (s) ejusdem, Bal.
  •  
    (t) eam, Bal.
  •  
    (u) contraxerint, Bal.
  •  
    (v) per oblatam, Bal.
  •  
    (w) acquiramus, Bal.
  •  
    (x) supradicte, Bal.
  •  
    (y) uti, Bal. (addition)
  •  
    (z) aut, Bal.
  •  
    (aa) dictorum complementum, Bal.
  •  
    (ab) Bal. (omission)
  •  
    (ba) sepedictam romanam Ecclesiam, Bal.
  •  
    (ac) sive, Bal.
  •  
    (bb) sive, Bal.
  •  
    (ad) seu Ecclesia vel, Bal.
  •  
    (bc) ipsorum, Bal.
  •  
    (ae) idem, Bal.
  •  
    (bd) contigerit, Bal.
  •  
    (af) seu Ecclesia romana, Bal.
  •  
    (be) exuberem, Bal.
  •  
    (ag) tenendas, Bal.
  •  
    (bf) Bal. (omission)
  •  
    (ah) in, Bal. (addition)
  •  
    (bg) addetur, Bal.
  •  
    (ai) Bal. (omission)
  •  
    (bh) transfunditionis, Bal.
  •  
    (aj) nostrorum, Bal. (addition)
  •  
    (ak) Bal. (omission)
  •  
    (al) Bal. (omission)
  •  
    (am) ex premissis, Bal.
  •  
    (an) dictum, Bal.
  •  
    (ao) per te et heredes tuos, Bal.
  •  
    (ap) hoc, Bal.
  •  
    (aq) nolumus, et etiam tu noluisti, Bal.
  •  
    (ar) tu et heredes tui, Bal.
  •  
    (as) te sive heredes tuos, Bal.
  •  
    (at) expressum, Bal.
  •  
    (au) mis après servitium par Bal.
  •  
    (av) revertatur, Bal.
  •  
    (aw) Bal. (omission)
  •  
    (ax) vel, Bal.
  •  
    (ay) Bal. (omission)
  •  
    (az) regni, Bal. (addition)

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20069 (aposcripta-56), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20069 (mise à jour : 10/07/2020).