Général
-
Clément V (1305-1314)
-
L'archidiacre de Beauvais, Bernard de Farges
-
IV kalendas februarii, anno primo
-
-
Lyon
-
Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)
-
[n.c.] Ex archivo archiepiscopi Narbonensis, pièce non retrouvée Bal.
-
Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XXII
-
Pro Bernardo de Fargis, archidiacono Belvacensi.
-
Clemens, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Bernardo de Fargis, archidiacono Belvacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Virum experte probitatis claritate conspicuum te laudabilia tue probitatis indicia representant. Sic enim studiis virtutum insistis, sic laudabiliter dirigis actus tuos ad merita probitatum quod nos ad tui honoris promotionem invitas, et ad exhibitionem animas gratiarum. Propter quod dignum reputamus et debitum ut specialibus te favoribus et gratiis attollamus. Tuis itaque supplicationibus inclinati tecum ut defectu, quem pateris in etate, cum, sicut asseris, in vicesimo quinto etatis tue anno vel circa illum constitutus esse noscaris, et quibusvis constitutionibus contrariis non obstantibus, quascumque dignitates episcopales vel archiepiscopales seu patriarchales aut alias, cum ad illas te successive contigerit canonice evocari, licite recipere ac libere retinere valeas, auctoritate apostolica, de speciali gratia dispensamus ; proviso quod te facias, prout ipsarum dignitatum cura exegerit, statutis temporibus ad omnes superiores ordines promoveri.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre dispensationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni, IIII kalendas februarii, pontificatus nostri anno primo.
Informations
Acte
aposcripta
admin
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20066 (aposcripta-53), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20066 (mise à jour : 08/03/2021).