« aposcripta-50 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le cardinal-prêtre de Saint-Eusèbe Nicolas, légat du Siège apostolique

  •  
    XII kalendas julii, anno octavo

  •  
    1313/06/20

  •  
    Le Groseau

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Bulla Clementis papae Nicolao cardinali, nuncio Sedis apostolicae, directa super pace inter regem et Flandros inita observanda, eo quod ad ipsius auditum pervenerat quod Ludovicus filius comitis Flandriae et communitates Flandriae dictam pacem infringere et guerram in regno facere proponebant, per quam negotium Terrae sanctae potuisset impediri.

  •  
    Pièce non retrouvée.

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Nicolao, tituli Sancti Eusebii presbitero cardinali, apostolice sedis nuncio, salutem et apostolicam benedictionem.
    Habet de te fiducia mentis nostre quod, sicut pacis zelator assiduus, libenter colligas fructus ejus tuisque precordiis in delectationem adveniat illius copiam aliis ministrare.
    Cum itaque, sicut nuper ad nostri pervenit apostolatus auditum, nonnulle communitates Flandrie pacem dudum inter carissimum in Christo filium nostrum Philippum, regem Francie illustrem ac dilectum filium nobilem virum Robertum, comitem Flandrie, et communitates easdem initam et firmatam ac diversarum promissionum, obligationum et penarum adjectione vallatam, et demum ad comitis et communitatum predictarum et multorum aliorum nobilium devotam instantiam nostre confirmationis roboratam munimine, in personis nichilominus infringentium vel non servantium illam excommunicationis et in terris eorum interdicti sententiis promulgatis, infringere molientes ipsam observare contempnant, et promissa per communitates easdem in pacis ordinatione predicte adimplere contradicant omnino, et, quod graviori mente perferimus, communitates ipse una cum dilecto filio nobili viro Ludovico, primogenito comitis supradicti, contra dictum regem regnumque suum guerrarum proponant, ut dicitur, discrimina suscitare, nos, volentes innumeris periculis, dispendiis et jacturis, et nocumentis irreparabilibus Terre Sancte, que possent ex premissis si, quod absit, in actum produci contingeret, verisimiliter formidari, congruis remediis obviare, discretioni tue, de qua fiduciam gerimus in Domino specialem, procurandi, tractandi et ordinandi quod inter regem, Ludovicum et communitates predictas, omni que posset ex premissis suscitari sopita discordia, bonum pacis inter eos stabiliter perseveret, ipsique Ludovicus et communitates ab hujusmodi commotione guerrarum prorsus abstineant, et communitates predicte pacem prefatam et omnia que pro parte ipsarum fuerint in ejusdem pacis ordinatione premissa diligenter observent, ipseque rex Ludovicum eumdem ad sue benivolentie gratiam recipiat et admittat, prefatas communitates in ejusdem benivolentie gratia conservando, et insuper, ut in hujusmodi negocio obstaculi et impedimenti cujuslibet materia precidatur, dissolvendi, vacuandi, irritandi et revocandi omnes pactiones, obligationes, confederationes et colligationes juramento vel quacumque alia firmitate vallatas necnon hujusmodi et quelibet alia juramenta a quibuscumque prestita per que dicta nutriri discordia et hujusmodi pacis bonum posset quomodolibet impediri relaxandi, prout secundum Deum videris expedire, et omnia alia que ad hujusmodi stabilitatem pacis utilia et oportuna fore perceperis, per te vel per alium seu alios, exercendi plenam concedimus auctoritate presentium potestatem.
    Datum in prioratu de Grausello prope Malausanam, Vasionensis dyocesis, XII kalendas julii, pontificatus nostri anno octavo.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20063 (aposcripta-50), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20063 (mise à jour : 03/10/2019).