« aposcripta-48 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    II nonas maii, anno quarto

  •  
    1309/05/06

  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Ejusdem papae epistola1 ad eumdem regem de translatione Philippi, episcopi Cameracensis, ad Ecclesiam Senonensem.

  •  
    D’après le ms. latin 10919, fol. 175 rº et vº (Bibliothèque nationale de Paris).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Dudum tue celsitudinis litteras, per quas nobis ad memoriam reduxisti qualiter, cum a nobis recessisses, recolebas nobis cum instantia supplicasse ut venerabilem fratrem nostrum Philippum, Cameracensem episcopum, transferre, cum se facultas offerret, ad aliquam honorabilem archiepiscopalem vel episcopalem regni tui ecclesiam dignaremur. Et quia, sicut dicebatur, tempore confectionis hujusmodi litterarum bone memorie Stephanus, Senonensis archiepiscopus, erat rebus humanis exemptus, tuque totis desiderares affectibus quod eidem Senonensi ecclesie de tali provideretur persona que tuis desideriis grata foret et de ipsa fiduciam gereres pleniorem, cum te sibi multa secreta oporteret revelare frequenter, pleno affectu nostro apostolatui supplicasti quod, quousque nobis super hoc iterato scripsisses et tuam aperuisses plenius voluntatem, de ipsa ecclesia disponere non vellemus. Super quo tibi meminimus rescripsisse quod tuis libenter satisfaciebamus affectibus in hac parte. Nuper autem nobis per alias tuas litteras supplicasti quod cum eidem ecclesie, que per obitum archiepiscopi predicti vacabat, prefici desiderares personam que regii honoris et regni zelatrix existeret, et per quam eadem Senonensis ecclesia, quam inter alias ecclesias regni tui quadam prosequebaris specialis prerogativa favoris, et multis de causis magis venerabilem et nobilissimam reputabas, cujusque honorem tuum et regni tui proprium reputabas, debitis proficeret incrementis, nobis cum instantia supplicasti ut dictum episcopum Cameracensem, quem de sancte conversationis et aliis virtutibus commendasti, transferre ad eamdem Senonensem ecclesiam de ipsa Cameracensi ecclesia dignaremur. Nos igitur considerantes attentius quod super translatione hujusmodi per alium modum non poteramus decenter satisfacere votis tuis, provisionem ipsius ecclesie Senonensis, quamvis reservationes hujusmodi menti nostre displiceant, prout nosti, eaa vice dispositioni nostre et Sedis apostolice duximus reservandam, prout in litteris super hujusmodi reservatione et earum publicatione confectis, quas tibi per latorem presentium mittimus, poterit tua excellentia intueri, tuam celsitudinem exhortantes ut nos super similibus reservationibus faciendis, que nostre voluntati redduntur contrarie, saltim absque magna causa non infestes. Datum Avinioni, IJ non. maii, pontificatus nostri anno quarto.


  •  
    (a) hac, Bal.

  •  
    1. D’après le ms. latin 10919, fol. 175 rº et vº (Bibliothèque nationale de Paris).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20061 (aposcripta-48), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20061 (mise à jour : 02/06/2020).