« aposcripta-46 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    IX kalendas maii, anno quarto

  •  
    1309/04/23


  •  
    Avignon

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 56, c. 26, fol. 266, cap. 26, de curia.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 174 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX, p. 116-117.

  •  
    Reservatio ecclesiae Senonensis post mortem Stephani archiepiscopi.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    Imminente nobis ecclesiarum omnium sollicitudine generali, circa illas salutaris providentie studium adhibere nos convenit quas interdum carere conspicimus regimine prelatorum, ut assumantur ad illarum regimen, annuente Domino, pastores ydonei, quorum providentie studiis Deo propicio preserventur a noxiis, et salutaribus proficiant incrementis.
    Cum igitur ecclesia Senonensis per obitum bone memorie Stephani, Senonensis archiepiscopi, vacare pastoris regimine dicatur ad presens, nos intendentes eidem ecclesie de persona secundum cor nostrum ydonea, que tanto oneri et honori congruat, providere, provisionem ipsius ecclesie hac vice dispositioni et ordinationi nostre et apostolice Sedis ex certis et magnis rationalibus causis, que nostrum ad hoc animum induxerunt, cum fratribus nostris, super hoc deliberatione prehabita diligenti, de ipsorum fratrum consilio specialiter reservamus, districtius inhibentes ne capitulum ipsius ecclesie vel aliqui ex eodem ad aliquam electionem, postulationem vel provisionem quamcumque de preficiendo sibi vel eidem ecclesie archiepiscopo vel pastore quoquo modo procedant. Nos enim ex nunca decernimus irritum et inane quicquid super hiis vel eorum aliquo contra hujusmodi reservationem et inhibitionem nostras per eosdem capitulum vel aliquem ex eis scienter vel ignoranter contigerit attemptari.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre reservationis, inhibitionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc.
    Datum Avinioni, VIIII kalendas maii, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    (a) Bal. (omission)

  •  
    Elizabeth A. R. Brown, « Guillaume de Nogaret et les textes : les registres JJ28 et JJ29 (BnF, lat. 10919) », dans La royauté capétienne et le Midi au temps de Guillaume de Nogaret. Actes du colloque des 29 et 30 novembre 2013, dir. Bernard Moreau, Julien Théry-Astruc, Nîmes : Éditions de la Fenestrelle, 2015, p. 209-242.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20059 (aposcripta-46), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20059 (mise à jour : 04/03/2021).