« aposcripta-45 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    VI kalendas februarii, anno quarto

  •  
    1309/01/27

  •  
    Gaudiès

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Ad eumdem regem Philippum de negotio Templariorum, et de duello Raymundi Unaldi de Lantario et Astulfi de Rupeforti.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 703/169.
  •  
    copie dans le ms. latin 10919 fol. 141 vº-142 rº (Bibliothèque nationale de Paris).

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, t. 3, p. 115-116, d'après E.

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Cum dilectum filium magistrum Hugonem Geraldi, capellanum nostrum, cantorem ecclesie Petragoricensis, latorem presentium, de cujus fidelitate et experta providentia fiduciam gerimus in Domino specialem, cum litteris apostolicis super negotio concilii universalis, que tibi diriguntur, et contra oc[c]ultatores bonorum ordinis Templi, ac super inquisitione facienda contra totum predictuma ordinem, cum articulis ad hecb necessariis ac deputatione curatorum seu administratorum bonorum ipsius ordinis per nos generaliter in tuo regno facta, et quemlibet archiepiscoporum et episcoporum regni ejusdem in sua civitate et dyocesi facienda, et recuperatione bonorum ipsius ordinis ab illis qui nunc ea in tuo regno tenent, prout Pictavis ordinavimus, te ibidem nobiscum existente, ad tuam presentiam destinemus, celsitudinem tuam rogamus et hortamur attentius quatinus eidem capellano super hiis que tibi circa hujusmodi negotia, ex parte nostra, retulerit adhibeas plenam fidem. Preterea magnitudinem tuam volumus non latere quod nuper, cum per Tholosam eundo versus Avinionem transitum faceremus, rumor nobis occurrit, per quem apostolatui nostro patenter innotuit quod dilecti filii nobiles viri Raymondus Unaldi de Lantario, miles, et Astulfus de Rupeforti, consanguinitatis linea sibi invicem attin[g]entes, non motibus rationis inducti, sed animorum seducti potius levitate, ex frivolis et levibus causis facere duellum ad invicem statuerunt, cujus occasione comparere tenentur in tuo proximo parlamento; quibus quasi omnes nobiles de partibus istis uni vel alii eorumdem nobilium in dicto duello favere noscuntur; et nisi ipsi Raymondus et Astulfus ab hujusmodi duello cessaverint, suboriri inter eos scandala formidantur. Quare magnitudinem tuam rogamus et hortamurc in Domino quatinus pro divina et apostolice Sedis ac nostra reverentia inter prefatos nobiles pacem et concordiam facias reformari, alioquin duellum hujusmodi usque ad tuumd parlamentum subsequens prorogari, ut interim inter eos per amicos dictarum partium seu aliorum prudentiam, quos ad hoc duxerimus deputandos cum tuo beneplacito, absque cujusvis emende, mulcte aut pene formidatione, pax et concordia, Deo propicio, valeant reformari. Super quo etiam eidem capellano adhibeas plenam fidem. Datum apud Gaudesium, Tholosane dyocesis, VJ kal. februarii, pontificatus nostri anno quarto.


  •  
    (B) hoc, Bal.
  •  
    (a) predictum totum, Bal.
  •  
    (c) exhortamur, Bal.
  •  
    (d) Bal. (omission)

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20058 (aposcripta-45), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20058 (mise à jour : 02/06/2020).