« aposcripta-44 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    XVI kalendas augusti, anno secundo

  •  
    1309/01/06

  •  
    Toulouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Regi Franciae ad instantiam episcopi Ruthenensis.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 704/174.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Archives nationales, JJ 43, fol. 38-39 [image en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 113-115, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Statum miserabilem Terre Sancte, in qua salvator noster Dominus Jhesus Christus pro redemptione humani generis nasci et mori dignatus est, et que sub nephanda Agarenorum perfidia captivitatis juga deplorat, laceratur angustiis, et sub tributo posita blasfematur, non absque gravi amaritudine infra nostra precordia recensentes, et ad celerem liberationem ipsius nostra simul desideria et studia convertentes, inter alia operosa studia que ipsi terre Deo auspice fructuosa fore putavimus, certum passagium, quod summe utile fore speratur, per dilectos filios .. magistrum et fratres Hospitalis Sancti Johannis Jherosolimitani in vernali tempore proximo venturo pro ipsius Terre Sancte subsidio deliberavimus faciendum, prout tua serenitas plene novit, et prosequendum Deo duce per quinquennium secuturum non absque magno pecuniario subsidio de nostra camera exhibendo, ad quod tu zelo fidei et devotionis accensus, tanquam filius benedictionis et gratie, affluenter porrigis manum tuam.
    Sane confidentes attentius quod venerabilis frater noster Petrus, episcopus Ruthenensis, in illis partibus apostolice Sedis legatus, infundente Domino menti sue timorem sui nominis pariter et amorem, suscepit dono virtutis ejus veritatis et consilii spiritum, sicque sibi se corde devovit et corpore quod ipsius beneplacitum studio diligentis indagationis exquirens, eorum que sui nominis laudem respiciunt, contingunt augmentum catholice fidei, et Ecclesie romane, cujus nobile membrum existit, honorem amplificant, verum se constituit amatorem, ac plenam de suis virtuosis actibus in Domino fiduciam obtinentes, et sperantes quod tanquam fortis athleta Domini et ejusdem vindex strenuus crucifixi, ad ejus propulsandas injurias et nostrum desiderium in hac parte adimplendum magnanimi virtute consurget, quodque ex data sibi divinitus gratia ad promptius succurrendum dicte terre in eodem passagio corda fidelium sciet et poterit salubriter et efficaciter excitare, ipsum, quem nobis clara sua merita reddunt acceptum, ad honorem Dei, exaltationem fidei et votivam Terre Sancte predicte recuperationem ad partes illas tanquam salutis angelum cum legationis officio destinamus.
    Cum autem, fili carissime, plenis desideriis affectemus ut commissa dicto legato negotia summotis impedimentis quibuslibet prosperum consequantur effectum, ac de certo certius confidamus quod tu, tanquam princeps catholicus et devotus, circa illa te promptum et paratum exhibeas que superno conspectui sint accepta et procurent fidei christiane continuum incrementum, celsitudinem regiam rogamus in Domino Jhesu Christo quatinus pro divina et apostolice Sedis nostraque reverentia prefatum episcopum et ecclesiam Ruthenensem sibi commissam, necnon et capitulum, canonicos, clericos, vassallos, homines, bona et jura ipsius ecclesie habens favorabiliter commendata, te ipsis, presertim hujusmodi legationis officio durante, cum super hiis requisitus fueris, exhibeas in tuo favore munificum et in cunctis oportunitatibus gratiosum, senescallis, ballivis eta justiciariis tuis super hiis scripta tua dirigendo, ita quod tibi exinde ab alto proveniat premium, nosque devotionem regiam uberibus in Domino laudibus attollamus.
    Datum Tholose, VIII ydus januarii, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    (a) Bal. (omission).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20057 (aposcripta-44), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20057 (mise à jour : 17/06/2018).