« aposcripta-42 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    III kalendas januarii, anno quarto

  •  
    1308/12/30

  •  
    Toulouse

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Ad Philippum regem Francorum, de negotio Templariorum.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 416/18.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 138139v.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 56, cap. 7, fol. 2a.

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, t. 3, p. 108-111.

  •  
    Regestum Clementis papae quinti, n. 3641, d'après R.
  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, II, n. 2358, d’après E.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.
    Ad omnium fere notitiam jam credimus pervenisse nephanda scelera et crimina abhorrenda heresim notorie sapientia quibus ordo et persone Templariorum non levibus argumentis sed manifestis indiciis et violentis presumptionibus diffamati noscuntur, super abnegatione videlicet Domini Salvatorisa nostri Jhesu Christi et super nephanda, temeraria, etb sumptuosa et heretica conspuitione super ejusdem ymaginem crucifixi, necnon et super pluribus aliis articulis, quos, quia fore credimus manifestos, exprimi non oportet, sicque excrebrescente infamia, et imminentibus scandalis plurimis minime contempnendis, que non leviter totam scandalizabantc Ecclesiam, urgente conscientia, per totum orbem terrarum jam dudum ipsos capi mandavimus, et tandem cepimus super hiis contra eos inquirere per nos ipsos, nonnullis ex fratribus nostris ascitis ad inquisitionem predictam nobiscum sollicite peragendam, et tandem presentatis nobis personis eisdem, non parvo, sed grandi numero, non levis, sed magne auctoritatis viris, olim in ordine supradicto sacerdotibus, preceptoribus, militibus et servientibus, per eorum confessiones et depositiones spontaneas libere factas coram nobis et fratribus ipsisd in secreto prius, et postmodum coram nobis totoque collegio fratrum nostrorum sancte romane Ecclesiee cardinalium, patuit manifeste quoad personas ipsas confitentes dictaf crimina et scelera esse vera, iidemque confitentes omnes et singuli suum humiliter recognoscentes errorem, nostram et apostolice Sedis non justitiam, sed misericordiam et veniam implorarunt. Quibus cum omni humilitate et reverentia et proprii eorum recognitione erroris omnino persistentibus pro absolutione ab excommunicationis sententia, quam ex hujusmodi heresis reatibus et sceleribus incurrerant, ipsis misericorditer impendenda, nos, qui, licet indigni, vicarii sumus illius cujus miserationes super omnia opera ejus existunt, et quia romana mater Ecclesia non claudit, prout nec claudere debet, gremium redeunti, facta a predictis confitentibus cum humilitate et reverentia abjuratione hujusmodi hereseos secundum canonicas sanctiones, eis juxta formam Ecclesie fecimus munus absolutionis impendi, potestate injungendi eis propterea salutarem penitentiam nobis et dicte Sedi seu quibus id committendum duxerimus specialiter reservata. Post que, cum .. magistro et preceptoribus precipuis prefati ordinis intendentes super premissis inquirere per nos ipsos, ipsum magistrum et .. Francie, .. terre ultramarine, .. Normannie, .. Aquitanie ac .. Pictavie preceptores majores nobis Pictavis existentibus mandavimus presentari. Sed quoniam quidam ex ipsis sic infirmabantur tunc temporis quod equitare non poterant nec ad nostram presentiam quoquo modo adduci, nos cum eis de premissis et nonnullis confessionibus et depositionibus dictorum fratrum factis coram .. inquisitoribus heretice pravitatis regni Francie certificari volentes, dilectis filiis nostris Berengario, tituli Sanctorum Nerei et Achillei, et Stephano, tituli Sancti Ciriaci in T[h]ermis presbiteris, ac Landulfo, Sancti Angeli dyacono cardinalibus, de quorum prudentia, experientia et fidelitate indubitatam fiduciam obtinemus, commisimus et mandavimus ut ipsi cum prefatis magistro et preceptoribus inquirerent tam contra ipsos et alias singulares personas dicti ordinis generaliter quam etiam contra ipsum ordinem super premissis diligentius veritatem, et quod super hiis invenirent, nobis referre, ipsorumque confessiones et depositiones sub manu publica deferre ac presentare curarent, impensuri eisdemg magistro et preceptoribus juxta formam Ecclesie absolutionis beneficium ab excommunicationis sententia, quam propter premissa, si vera erant, incurrerant, si absolutionem humiliter ach devote peterent, ut debebant. Dictis autem cardinalibus ad castrum de Caynonei, Turonensis dyocesis, in quo tunc erant ipsij magister et preceptores, personaliter accedentibus, iidem magister et preceptores majores de mera et plena veritate dicenda ab eis corporaliter prestito juramento, singulariter, libere ac sponte, absque coactione qualibet et terrore, coram ipsis tribus cardinalibus quatuorque tabellionibus publicis ac multis aliis probis viris deposuerunt et confessi fuerunt inter cetera Christi abnegationem et spuitionem super crucem cum in ordine Templi recepti fuerunt, et quidam ex eis se sub eadem forma, scilicet cum abnegatione Christi et spuitione super crucem, fratres plurimos recepisse. Sunt etiam quidam ex eis quedam alia horribilia et inhonesta confessi, que, ut eorum ad presens parcamus verecundie, subticemus. Ac deinde in confessionibus et depositionibus factis per ipsos antea coram .. inquisitore pravitatis predicte, ac ipsis et eorum cuilibet lectis et expositis, de mandato et in presentia cardinalium predictorum, firmiter perseverantes, et approbantes easdem, absolutionem ab excommunicatione predicta petitam ab eis humiliter et devote sibi obtinuerunt juxta premissam formam per cardinales ipsos impendi, heresi expresse ac publice abjurata. De quibus omnibus per fidelem relationem dictorum cardinalium nobis facta extitit plena fides, hujusmodi confessionibus et depositionibus eorumdem nobis sub manu publica presentatis.
    Nos igitur, volentes super hiis, prout ad nostrum spectat officium, congruum remedium adhibere, auctoritate apostolica, districtius inhibemus ne aliquis de cetero eisdem Templariis vel eorum alicui scienter, publice vel occulte, prestet auxilium, consilium vel favorem, seu alias ipsos vel aliquem eorumk receptare seu retinere aut eis favere presumat, sed eos tanquam suspectos de heresi omnino devitet. Mandantes nichilominus, eadem auctoritate, omnibus et singulis ecclesiasticis secularibusque personis, necnon principibus, comitibus, baronibus, nobilibus, militibus, et plebei[i]s, et com[m]unitatibus civitatum, castrorum, villarum, et aliorum locorum, quatinus dictos Templarios capiant, et eos locorum ordinariis, singulis eorum videlicet in suis civitate et dyocesi, sine difficultate qualibet assignare ac tradere non postponant, si et quandocumque ab eisdem ordinariis super hoc fuerint requisiti, vel ad ipsorum ordinariorum requisitionem eosdem Templarios sub fida et tuta custodia teneant, representandos eisdem ordinariis vel inquisitoribus deputatis seu deputandis a nobis, et ipsis tradendos ad eorum requisitionem pro inquisitione seu inquisitionibus hujusmodi faciendis, et alias quotiens et quandocumque eis videbitur facienduml.
    Nos enim omnes et singulos, cujuscumque preeminentie sint, dignitatis, ordinis, conditionis aut status, etiamsi pontificali prefulgeant dignitate, qui supradictis Templariis vel eorum alicui scienter publice vel occulte prestabunt auxilium, consilium vel favorem, vel alias ipsos vel aliquos eorumm receptare vel retinere aut eis, ut premittitur, favere presumpserint, auctoritate presentium, excom[m]unicationis sententia innodamus ac civitates, castra, terras et loca que ipsos vel aliquem eorum scienter susceperint vel tenuerint ecclesiastico supponimus interdicto, absolutionem predictorum, preterquam in mortis articulo ac relaxationem ipsius interdicti, nobis nostrisque successoribus reservantes, non obstantibus quibuslibet privilegiis, indulgentiis, et litteris apostolicis quibuscumque et sub quacumque verborum forma vel expressione concessis, per que effectus presentium posset quomodolibet impediri.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis, mandati, excommunicationis, interdicti et reservationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
    Datum Tholose, III kalendas januarii, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    (a) Bal. (omission)
  •  
    (b) Bal. (omission)
  •  
    (c) scandalizant, Bal.
  •  
    (d) nostris, Bal.
  •  
    (e) Ecclesie romane, Bal.
  •  
    (f) ipsa, Bal.
  •  
    (g) eidem, Bal.
  •  
    (h) et, Bal.
  •  
    (i) Kaynone, Bal.
  •  
    (j) dicti, Bal.
  •  
    (k) ipsorum, Bal.
  •  
    (l) faciendis, Bal.
  •  
    (m) ipsorum, Bal.

  •  
    Voir APOSCRIPTA n. 6059 http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice-acte/145959

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20055 (aposcripta-42), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20055 (mise à jour : 25/05/2020).