« aposcripta-39 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    18 octobre 1309a

  •  
    1309/10/18

  •  
    Le Groseau

  •  
    Bulle

  •  
    Ejusdem epistola1 ad regem Philippum de negotio Bonifacii VIII.

  •  
    Pièce non retrouvée.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Ad regie serenitatis notitiam, presentium tenore, deducimus quod pridem, dum essemus Avinioni, tam illos qui contra felicis recordationis Bonifacium papam VIIJ, predecessorem nostrum, super facto heresis dicere vel proponere aut ipsum defendere intendebant in publico consistorio, presente ibidem fidelium multitudine copiosa, citavimus ut prima die juridica post dominicam in quadragesima qua cantatur Reminiscere Avinioni compareant coram nobis, in eodem negocio, prout suadebit justitia, processuri, et subsequenter literas nostras super hujusmodi citatione confectas ne aliquis possit pretendere ignorantiam circa illam, in audientia publica fecimus publicari et patenter ostiis seu superliminaribus ecclesie Avinionensis et fratrum Predicatorum dicti loci affigi, prout in ipsis litteris plenius continetur. Sane quia, sicut a tua non credimus excidisse memoria, inter nos dudum et te ac quasdam ex nostris et tuis personas condictum extitit quod in negotio ipso procederetur per viam aliam, per quam illud poterat salubrius terminari, quamvis si prosecutionem dicti negocii dimittere te contingat, diversa onera nobis accrescant, sicut discretionem tuam et tui consilii, quam Deus multis virtutibus illustravit, credimus non latere, si ad hoc cogitatus suos convertat, celsitudinem regiam, cujus incrementa virtutum desideranter appetimus, deprecamur attentius et in Domino efficaciter exhortamur; paterno tibi nichilominus consilio suadentes, quatinus viam eamdem in prosecutione dicti negocii pro Dei et Ecclesie ac apostolice Sedis honore regalisque fame decore et salutis cumulo adaugendo consequi studeas et tenere. Constanter enim credimus et firmiter reputamus quod per viam ipsam decentior ipsi negotio progressus prosecutionis adveniet, et tam pro te quam etiam tuo regno finis tutior, honorabilior et salubrior imponetur. Nec te movere debuisset, fili carissime, ad differendum hujusmodi quorumdam pilum in ovo querentium curiosa subtilitas dicentium quod in litteris quas tu super illo negotio nobis mittere debuisti verba aliqua sunt inserta juri regio detrahentia et honori, cum in veritate nichil tale valeat in eis reperiri, et note super illis edite presentibus aliquibus de tuis bene intelligentibus providis et discretis fuerint ordinate. Nos etiam in litteris illis vel aliis nichil sustineremus quod tuo posset derogare honori. Verumptamen attendentes plura pericula imo quodam modo infinita, que nobis noviter occurrunt, propter disputationes et cogitationes profundas, quas frequenter habuimus circa materiam antedictam, postquam a nostra presentia recessisti, et propter multa que ex relatione multorum fratrum nostrorum ad nos postmodum pervenerunt, que tibi et illis nobilibus qui specialiter dictum negocium prosequuntur possent verisimiliter imminere, ac volentes ostendere puram, non tortuosam, sed rectam conscientiam, ac dilectionem intimam quam ad personam et libertatem tuam efficaciter habuimus et habemus, et predictis periculis penitus obviare, et voluntati tue, immo potius illorum qui minus sapienter auribus regiis talia susurrant, clausulam illam in predictis litteris contentam presentibus interclusam dilecto filio nostro Raymundo, Sancte Marie Nove dyacono cardinali, et quibusdam aliis cardinalibus, amicis tuis, per serenitatem regiam transmissam, ut accepimus ab eisdem, tollimus, et ob premissa equanimiter sustinemus quod litteram regiam super predictis ordinatam detracta ipsa clausula duplicatam per unum de illis, et non alium, qui in predictarum ordinatione fuerunt, nobis transmittere non postponas, significantes sibi quod, licet dilectus filius frater Guillelmus Petri, ordinis Predicatorum, doctor in theologia, capellanus noster, lator presentium, has litteras tibi portet, quamvis de fidelitate ipsius confidamus, de predicto negotio nichil novit, nec volumus ei per te super hiis aliquid aperiri. Datum in prioratu de Grausello prope Malausanam, Vasionensis dyocesis, XV kalendas novembris, pontificatus nostri anno quarto.


  •  
    (a) Anno 1308, Bal.

  •  
    1. Pièce non retrouvée.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20052 (aposcripta-39), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20052 (mise à jour : 28/11/2017).