« aposcripta-38 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Tous les archevêques et évêques et toutes les autres personnes députées à l'affaire des templiers dans le royaume de France par le Siège apostolique

  •  
    Kalendas augusti, anno quarto

  •  
    1309/08/01


  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 416/16. Bulle sur fils de chanvre.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Archives nationales, JJ 43, fol. 52 [en ligne, projet Himanis].
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 56, c. 75, fol. 273.

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX, p. 100-101.

  •  
    Regestum Clementis, n. 5047.
  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, n. 2370, d’après E.

  •  
    Epistola ad episcopos regni Francorum, qua eis significat nolle se nova statuta edere circa correctionem Templariorum, sed quod procedatur contra eos juxta juris exigentiam.

  •  
    Clemens, episcopus, servus, servorum Dei, venerabilibus fratribus universis archiepiscopis et episcopis, ac omnibus aliis per nos ad infrascripta per regnum Francie deputatis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Quidam vestrum, sicut accepimus, circa negotium inquisitionis quam contra singulares personas ordinis militie Templi per nostras fieri litteras sub certa forma mandavimus, dubitant an propter clausulam illama « vocatis qui fuerint evocandi » quam dicte continent littere alii quam fratres ipsi ad inquisitionem hujusmodi et processus super hoc faciendos debeant evocari, et an si non vocati accesserint, et se ad fratrum ipsorum defensionem obtulerint, sint ad defensionem hujusmodi admittendi. Dubitant etiam qualiter sit contra pertinaces et confiteri nolentes et contra illos qui suas confessiones sponte factas revocant procedendum, super quibus nostre declarationis oraculum postularunt.
    Cum autem per jura scripta, quorum nonnullos vestrum plenam scimus habere notitiam, hec dubia declarentur, et propterea nos ad presens non intendentesb nova jura facere super illis, volumus quod in premissis juxta juris exigentiam procedatis.
    Datum Avinioni, kalendas augusti, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    (a) illam clausulam, Bal.
  •  
    (b) intendamus Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20051 (aposcripta-38), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20051 (mise à jour : 15/06/2021).