« aposcripta-36 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    Kalendas decembris, anno tertio

  •  
    1307/12/01

  •  
    Poitiers

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    De negotio Templariorum.

  •  
    [Original] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 416/15.
  •  
    [Copie] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 10919, fol. 170v-171 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, 4 vol., III, n. p. 91-92.

  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, II, n. 2321, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Regie magnitudinis litteras leta mente recepimus inter alia continentes quod cum admiratione acceperas quod per aliquos de tuis quibusdam de nostris curialibus scriptum fuerat quod nos totum negotium Templariorum in personis et bonis per apostolicas litteras, quas dilectus filius magister Gaufridusa de Plexeyo, notarius noster, tibi attulerat, tuo totaliter commiseramus arbitrio, tuam omnino super hoc conscientiam onerantes: quarum etiam auctoritate litterarum idem notarius, sub commissa in eis sibi credentia, tibi ex parte nostra retulerat quod ad generalem captionem personarum et bonorum Templariorum ipsorum deberes procedere contra eos. Ex quibus multa admiratione commotus scire et pro certo nosb tenere volebas quod prefatus notarius super dicto Templariorum negotio nullas unquam tibi patentes vel clausas credentie vel alias apostolicas attulerat litteras, nec ex parte nostra premissa vel consimilia verba dixerat, sed quasdam alias vias sub certa forma tibi retulerat tangentes utilitatem negotii memorati. Circa quod negotium Templariorum, cujus promotionem pro exaltatione fidei et conservatione ecclesiasticec libertatis assumpseras, libertatem ipsam, progenitorum tuorum sequendo vestigia, illesam omnino servare nec eam tuis temporibus volebas infringere vel minuere quoquo modo, quin potius ad conservationem ipsius intendere solito ferventius in hac parte ob persone nostre presentiam, reverentiam et honorem, tanquam ille qui in predicto negocio ea solummodo queris que sunt Dei, ad laudem divini nominis, exaltationem catholice fidei, honorem nostrum, et sancte matris Ecclesie, et promotionem felicem respiciunt sepedicti negotii Terre Sancte disposueras mente firma. Quibus omnibus cum diligentia recensitis, de multitudine affectionis hujusmodi, quam ostendis, et bono proposito, quem habere dinosceris, gaudemus in Domino et multipliciter exultamus, celsitudinem regiam rogantes et hortantes in Domino quatinus pro divini nominis gloria tueque salutis augmento de bono in melius circa propositum hujusmodi dirigens actus tuosd et perseverans in illo constanter, ad ea que dilecti filii nostri Berengarius, tituli Sanctorum Nerei et Achillei, et Stephanus, tituli Sancti Ciriaci in T[h]ermis presbiteri cardinales, ad tui presentiam a nobis pro negotio predicto transmissi, tibi retulerint, sic te reddas benivolum, sic promptum et liberalem exhibeas, et alias in hiis que premissa contingunt eos benignius exaudias quod ea que tue predicte littere continebant non solum nobis, qui premissa tenemus certitudinaliter, sed universo mundo appareant per effectum, atquee preter divine retributionis premium, quod exinde regia celsitudo merebitur, devotio tua dignis in Domino laudibus attollatur.
    Datum Pictavis, kalendas decembris, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    (a) Gaufredus, Bal.
  •  
    (b) Bal. (omission)
  •  
    (c) ecclesie, Bal.
  •  
    (d) Bal. (omission)
  •  
    (e) tuque, doc.19.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20049 (aposcripta-36), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20049 (mise à jour : 14/10/2020).