« aposcripta-35 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    17 novembre 1307

  •  
    1307/11/17

  •  
    Poitiers

  •  
    Bulle

  •  
    Alia ejusdem papae epistola1 ad eumdem regem ut fidem adhibeat Arnaldo de Faugeriis.

  •  
    D’après le ms. latin 10919, fol. 69 rº et 171 rº (Bibliothèque nationale).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Dilectum filium magistrum Arnaldum de Faugeriis, capellanum nostrum, prepositum Arelatensem, latorem presentium, serenitati regie duximus destinandum, cui plenam fidem adhibeas in hiis que super captione Templariorum ubique facienda et quibusdam aliis que ad nos noviter pervenerunt, ac quadam littera negotium pacis inter te et.. regem Anglie contingente concessa per nos, dum Lugduni romana curia resideret, ex parte nostra tibi duxerit referenda. Datum Pictavis, XV kal. decembris, pontificatus nostri anno tertio.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20048 (aposcripta-35), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20048 (mise à jour : 20/02/2018).