« aposcripta-34 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    III nonas octobris, anno tertio

  •  
    1308/10/05

  •  
    La Sauve Majeure

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    De Arnaldo, episcopo Pictaviensi, misso in Angliam.

  •  
    Pièce non retrouvée.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Magnificentie tue litteras benignitate paterna recepimus inter cetera continentes quod litteras nostras receperas tibi per venerabilem fratrem nostrum Arnaldum, episcopum Pictavensem, per nos ad partes Anglie, pro reformatione discordie, que inter carissimum in Christo filium nostrum Eduardum, regem Anglie illustrem, ex parte una, et barones regni Anglie vertebatur, ex altera, per literas affirmans easdem quod ex infrascriptis causis in eisdem tuis contentis litteris, super quibus volebas nostram deliberationem habere, retinueras episcopum memoratum, eumdem apud nos nichilominus excusando. Adjecisti preterea in eisdem litteris quod dilectus filius nobilis vir Ademarus de Valencia tibi pacem inter ipsos regem et barones initam et statum dictorum regis et regni retulerat, quodque rex ipse mobilia et immobilia templariorum regni predicti bona velut propria pluribus personis distribuerat et donarat, petens quod prefato Pictavensi episcopo scriberemus ut regem commoneret eumdem quod fautoribus dilecti filii nobilis viri Petri de Gavastone in dicti regni Anglie domo plantatis a se aliquantulum elongatis, eosdem barones et dicti regni magnates ac nobiles et fideles ad sua consilia revocaret, et eorum fideli et circumspecta prudentia suum et dicti regni sui statum et rempublicam dirigeret et etiam gubernaret, dictoque regi loqueretur super distributione bonorum Templariorum ipsorum, prout expediens videremus.
    Ad que tibi duximus respondendum quod licet prefatum episcopum nedum pro dicte pacis negocio, verum etiam pro quorumdam prelatorum liberatione, qui in illis partibus detinentur captivi, et pro multis aliis variis et arduis negotiis ad easdem partes Anglie misissemus, tamen moram ejusdem episcopi propter intimata per te excusatam habemus. Recolimus enim memorato episcopo in suo recessu efficaciter mandavisse eumque diligentius informasse quod, cum ipsum ad dictas partes ipsius regni Anglie pervenire contingeret, ad pacem inter regem ipsum et barones suos et dilectionem uniendam et unitam invicem conservandam, et quod consilio prelatorum, baronum et aliorum procerum regni predicti, progenitorum suorum vestigiis inherendo, se et regnum suum vellet feliciter gubernare, sublatis omnibus impedimentis et adversis que premissa impedire valerent, juxta datam a Deo sibi providentiam efficaciter interponeret partes suas. Super elongatione autem dictorum fautorum a domo regis predicti non visum fuit nobis episcopo predicto scribendum de novo specialiter, cum in injunctis sibi, quando a nobis recessit, predicta et omnia alia similia generaliter includantur. Si enim ipsis inauditis super hoc dicto episcopo scriberemus, nos, qui ex debito pastoralis officii cunctos quos professio christiane religionis includit juxta evangelicam doctrinam diligere tenemur et portare in visceribus caritatis et a molestiis ipsorum manus innoxias continere, eis conquerendi de nobis rationabilem materiam preberemus, maxime cum ex hoc corporum et bonorum pericula possent merito formidare. Nunc autem dicto episcopo efficaciter scribimus, repetendo que in predicto recessu injunxeramus eidem, videlicet quod pro dicta pace opportune et importune laboret, dictumque regem ad illam per viam et modum quos poterit efficaciter inducere studeat, et a contrario retrahere non omittat, subtrahendo impedimenta omnia juxta posse per que possent hujusmodi pax et tranquillitas impediri. Et etiam dilectum filium nobilem virum Othonem de Grandisono, quem pro predicta pace firmanda juxta cor nostrum et tuum utilissimum reputamus, per nostras litteras inducimmus et hortamur, nichilominus sibi mandantes quod ad presentiam ipsius regis Anglie, omnibus aliis pretermissis, se conferre aliquatenus non omittat, et una cum dicto episcopo et illis quos ad hoc mittet tua serenitas super pace hujusmodi efficaciter studeat laborare, dictaque bona, super quibus nos etiam dicto regi scribimus, et per te scribi efficaciter petimus, nobis dimittat omnino certis assignanda personis quas ad partes illas in brevi propter hoc proponimus destinare, prout te hactenus existente Pictavis fuisse recolimus ordinatum.
    Preterea per alias nobis litteras intimasti quod nuper dilectus filius nobilis vir Robertus, filius Pagani, miles de regno Anglie oriundus, ad tuam presentiam accedens, exposuit quod ipse, fidei fervore succensus, corpus suum, amicos et bona paratus erat exponere pro negotio terre sancte, et cum nos intenderemus ad certum passagium in ipsius terre succursum in brevi, auctore Domino, faciendum, idem Robertus, qui potens erat et dives, in hoc sancto proposito nostris cupiens parere mandatis, dirigebat e vestigio ad nostram presentiam gressus suos. Propter quod nobis attente per easdem litteras supplicasti ut ipsum militem commendatum habere, clementer admittere et favorabiliter exaudire, ipsumque passagio predicto, si eum ydoneum et ad tantum decerneremus negotium fore aptum, preficere de solita benignitate vellemus.
    Ad quod tue magnitudini respondemus quod, eodem nobili pro se et multis magnatibus regni Anglie ad nostram presentiam accedente, obtulit pro se et ipsis magnatibus quod, a festo beati Johannis Baptiste proximo venturo usque ad unum annum, quingenti vel circa nobiles cum armis et equis transfretarent in subsidium Terre Sancte, dum tamen eis, sicut Hospitalariis, qui in proximo transfretare tenentur, concederemus indulgentiam consuetam. Quamvis nobilis [vir] ipse nullam ex parte dictorum magnatum super hoc nobis literam exhiberet, nos volentes eidem nobili, de quo alias etiam per literas carissimi in Christo filii nostri Eduardi, regis Anglie illustris, nobis per ipsum nobilem presentatas audivimus multa bona, tui consideratione, et ut ex hoc passagium ipsum auxilium consequatur, plenitudinem nostre benivolentie liberaliter exhibere, eidem respondimus quod nos indulgentiam memoratam sibi et aliis usque ad pretactum numerum transfretare volentibus ex nunc concedebamus assequendam ex tunc cum ad hujusmodi passagium arripuerint iter suum, et super hoc ei concessimus litteras nostras bullatas.
    Super eo autem quod eumdem nobilem prefici dicto passagio postulasti, tue excellentie respondemus quod cum, sicut regalis prudentia plene novit, dilectum filium .. magistrum Hospitalis Sancti Johannis Jherosolimitani prefecerimus in capitaneum passagii memorati, non decet honorem nostrum absque causa rationabili ordinationem hujusmodi aliquatenus immutare. Quare non gerat molestum regia celsitudo si super hoc non satisfecimus votis tuis.
    Datum apud Silvam majorem Burdegalensis dyocesis, III nonas octobris, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    (a) Anno 1307, Bal.

  •  
    1. Pièce non retrouvée.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20047 (aposcripta-34), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20047 (mise à jour : 21/10/2020).