« aposcripta-33 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    XIII kalendas septembris, anno tertio

  •  
    1308/08/20

  •  
    Lusignan

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Epistola ad eumdem regem Philippum, qua ei commendat Arnaldum, episcopum Pictaviensem, quem mittit in Angliam.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 10919, fol. 93.

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, n. XIX, p. 86-87 [en ligne].

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sicut tecum ante recessum tuum de Pictavis condixisse meminimus, ecce quod venerabilem fratrem nostrum Arnaldum, episcopum Pictavensem, ad regnum Anglie, pro certis ibidem discordiis, tue excellentie non ignotis, sopiendis, duximus destinandum, sperantes quod per ipsius circumspectam prudentiam dictarum discordiarum negotium ad statum laudabilem reducetur. Unde, cum per te facere transitum mandaverimus episcopo memorato, gentes tuas, quas pro premissis ad partes illas providit, etiam regia magnitudo transire, presertim cum ignis discordiarum ipsarum, sicut audivimus, de die in diem gravius accendatur, sic celeriter facias preparari, ut cum eo regnum possint ingredi supradictum et fructum in hujusmodia negotio germinare, Deo propitio, salutarem, nec predictum episcopum tecum moram contrahere oporteat propter ista.
    Datum Lusigniaci, XIII kalendas septembris, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    (a) ejusmodi, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20046 (aposcripta-33), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20046 (mise à jour : 19/03/2020).