« aposcripta-32 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    XIII kalendas septembris, anno tertio

  •  
    1308/08/20

  •  
    Lusignan

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Epistola ad Philippum regem de causa Templariorum. Simul ad eum mittit exemplar literarum quas acceperat ab Amalrico, domino Tyri.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 10919, fol. 93-94.

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, n. XIX, p. 84-86 [en ligne].

  •  
    J.-P. Reinhard, Vollstäandige Geschichte des Königreichs Cypern, I, Leipzig, Erlangen, 1766, n. 35, d’après Baluze.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Considerantes quod nova et presertim de partibus ultramarinis et facto templariorum te audire delectat, tibi quasdam litteras quas a dilectis filiis nobili viro Amaurico, domino Tyri, gubernatore regni Cipri, et fratre Aittone, consanguineo regis Ermenie, domino de Curco, recepimus noviter, mittimus presentibus interclusas, in quibus nova nobis intimata per eos poteris intueri. Retulit enim oretenus quidam frater qui litteras nobis presentavit easdem, exponens apparatum maris Soldani quod idem Soldanus facit inter alia octuaginta galeas numero preparari.
    Datum Lusigniaci, XIII kalendas septembris, pontificatus nostri anno tertio.
    « Sanctissimo patri in Domino Clementi, divina providentia sacrosancte romane ac universalis Ecclesie summo pontifici, Amauricus olim Jherusalem et Cipri regis filius, Thiri dominus, et ipsius regni Cipri gubernator et rector, pedum oscula beatorum.
    Apostolicis litteris per virum nobilem fratrem Haitonum, dominum de Curcho, michi super facto Templariorum de mense maii, proximeb preteriti, presentatis, ferventi spiritu et ardentissima voluntate decrevi, cujuslibet more sub[s]cisa materia, totis viribus mandatis apostolicis obedire, nichil, prout possibile foret, de contingentibus omittendo. Verum inspecto statu et conditionibus partium cismarinarum, quia [i]idem templarii erant in regno multi numero, robusti, ac fortes in armis et equis, et jam dudum antea, sicut qui cuncta presciverant, recollegerant se cum stipendiariis etiam apud Nimocium in bellico apparatu, et de ap[p]aratu potissime que[m] ultra solitum certissime, sicut fertur, per insulam Cipri, per mare Soldanus fieri faciebat et facit ubique, adverti negocium ponderosum satis et grave per patrem in filii humeros fuisse transjectum, sicque oportuit in hujusmodi complendo negocio cum multa deliberatione, studio, et cautela procedere, secundum quod paterne littere continebant. Attamen levia reputans universa que in favorem fidei ort[h]odoxe per Christi vicarium mandabantur, tanquam obedientie filius circa hec cepi cum illius auxilio cujus negocium gerebatur, continuatis vigiliis solerter intendere. Et quia longum foret cuncta narrare per singula, ne aures sanctitatis vestre sermonum prolixitate graventur, fructum qui ex apostolico huc usque mandato provenit quam brevius intimare curavi. Noverit igitur pie sanctitatis vestre paternitas quod post multos et varios apparatus ad bellum, quibus per terram et mare ad eorum exterminium intendebam, tamen cum ipsi templarii, sic collecti, clare perpenderent quod mandatum apostolicum volebam modis omnibus adimplere, die XXVIIa dicti mensis maii, marescalchus, preceptor, tricoplerius, draparius ac thesaurarius cum fratribus aliis circa decem, tanquam majores et capita, pro se ac aliis de regno Templariis apud Nicossiam in domo habitationis mee, presentibus duobus .. episcopis, fratribus Predicatoribus et Minoribus, cisterciensibus et carmelitis, prelatis atque canonicisc quampluribus, necnon baronibus et militibus, aliaque multitudine copiosa, in humilitatis vultu devote venerunt, offerentes personas suas et aliorum qui apud Nimocium a[d]huc in presidio residebant, res et bona quecumque ad beneplacita vestra et mandatum apostolice Sedis, submittentes se et sua michi pro vobis et apostolica Sede. Disposui ergo, prout securius expedire conspexi, non simul, sed divisimd, per certa loca, ipsos facere custodiri, armis et equis eorum jam in mea potestate receptis, ad descriptionem bonorum et inventaria facienda secundum vestrarum continentiam litterarum, absque dilatione ac mora qualibet processurus; super quibus continue proceditur, aliis pretermissis. Et cum primum effici poterit, unum ex inventariis sanctitati vestre transmittam, et si quid circa predicta fuerit aliud intimandum. Erat siquidem impossibile michi eos et eorum bona capi facere una die, cum, ut pretactum est, rumores longe antea prescivissent, sicque ad se muniendum grande spacium habuerunt ; quod nisi fuisset, ad litteram mandatum apostolicum per me foret executioni mandatum. Hoc tamen et alia mandata vestra, Deo propitio, juxta mee possibilitatis modum sollicite ac effectualiter complebuntur.
    Ceterum meipsum et regnum vere situm in medio nationis perverse sanctitati vestre sollicite hiis diebus potissime recommendo, instantissime supplicans quatinus circa conservationem et custodiam regni Cipri respiciat oculus apostolice sanctitatis. A seculo enim, sanctissime pater, auditum non est quod Sarraceni de navigio talem ubique fecerint apparatum ut nunc. Ego autem conditiones, rumores et nova studiose ac solerter inquiro, et quanto plus examino, plura gravis timoris invenio. Posset enim michi, pater, imputari gravissime, si vobis ista non scriberem, aut minus etiam quam sentirem. P[ropt]er hec et alia que de vestra sanctitate sperantur, fundo preces incessantere ad Dominum quod dies vestros feliciter augeat : ut quod in partibus cismarinis est per tempora dispendiose deperditum, per infuse vobis providentie studium restauretur. »

  •  
    (a) Anno 1307, Bal.
  •  
    (b) proximo, Bal.
  •  
    (c) canonibus, ms.19.
  •  
    (d) et, Bal. (addition)
  •  
    (e) instanter, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20045 (aposcripta-32), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20045 (mise à jour : 19/03/2020).