« aposcripta-31 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    L'archevêque de Sens, l'évêque d'Orléans et l'évêque-élu d'Auxerre Pierre

  •  
    V idus augusti, anno tertio

  •  
    1308/08/09

  •  
    Poitiers

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Mandement d'enquête de Clément V contre Guichard [Rigault]. Clementis papae epistola ad quosdam episcopos Galliae de negotio Guichardi, episcopi Trecensis [Baluze-Mollat].

  •  
    [Expédition] E1. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 438/3.
  •  
    [Expédition] E2. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 438/7.
  •  
    [Vidimus] F. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 438/3bis. Vidimus de 1308.

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, n. XIX, p. 83-84, d'après E1 [en ligne].

  •  
    Abel Rigault, Le procès de Guichard, évêque de Troyes (1308-1313), Paris : A. Picard, 1896, p. 269-270 [en ligne], d'après F.

  •  
    Alain Provost, Domus diaboli. évêque en procès au temps de Philippe le Bel, Paris, Belin, 2010.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Senonensi et episcopo Aurelianensi et dilecto filio Petro Autissiodorensi electo, salutem et apostolicam benedictionem.
    Pridem ad auditum apostolatus nostri perducto quod venerabilis frater noster Trecensis episcopus, si dici venerabilis mereatur, ad inconsulta dilapsus et ad execranda quelibet convertens dampnabiliter actus suos, sortilegiorum perversis operibus se immiscuerata turpiter in fame et salutis proprie detrimentum et eo illa nequiter exercente ac intervenientibus ipsis clare memorie Joannab regina Francie dire mortis sustinuerat passionem quodque idem episcopus Trecensis, de malo labens in pejus, dilecto filio nobili viro Carolo, comiti Andegavensi, dum hactenus ad partes Campanie accessisset, necnon et carissimo in Christo filio nostro regi Navarre illustri, tunc moranti Pictavisc, conatus fuerat pestifere potionis haustumd facere propinari et nichilominus, potionem ipsam nonnullis aliis de facto propinans, quidam ex eis miles et plures alii qui sumpserant hujusmodi potionem, seve mortis occasum, quod referimus dolenter, subierant, et alia multa commiserat enormia et nephanda in divine majestatis offensam, exempli mali perniciem et scandalum plurimorum, nos, quia non poteramus prout nec etiam debebamus sub dissimulatione transire, tibi, frater archiepiscope, dedisse meminimus per nostras alias litteras in mandatis ut caute et absque cujusvis rumore tumultus prefatum episcopum caperes et captum faceres sub fida custodia detineri.
    Verum, intendentes super hiis scire certitudinem veritatis, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus super premissis et singulis premissorum et quibuscumque premissa tangentibus auctoritate nostra, summarie et de plano, sine strepitu et figura judicii, in forma tamen juris, contra dictum Trecensem episcopum diligentius inquirentes, ea que super predictis inveneritis per inquisitionem hujusmodi fideliter in scriptis redacta nobis sub sigillis vestris inclusa studeatis per proprium nuncium quantocius destinare. Testes autem de quibus videritis expedire ad perhibendum super premissis testimonium veritati per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellatis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur.
    Datum Pictavis, V yduse augusti, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    (a) immerserat F [Rigault].
  •  
    (b) Johanna F [Rigault].
  •  
    (c) précédé de in F [Rigault].
  •  
    (d) haustum F [Rigault].
  •  
    (e) idus F [Rigault].

  •  
    Absente des registres, qui conservent les copies de 10 lettres datées de Poitiers le même jour.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20044 (aposcripta-31), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20044 (mise à jour : 18/03/2020).