« aposcripta-28 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Tous les archevêques et évêques de France

  •  
    XII die julii, anno tertio

  •  
    1308/07/12

  •  
    Poitiers

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Alia1 ejusdem papae Clementis constitutio de eadem re.

  •  
    [Original] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 416/8.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Archives nationales, JJ 43, n. 32, fol. 47v-48 [image en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis archiepiscopis et episcopis, per regnum Francie constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Circa custodiam et gubernationem bonorum ordinis militie Templi volentes sollicitudine vigili providere, generales ad gubernandum bona predicta curatores seu administratores in brevi volente Deo proponimus deputare.
    Quare volumus et fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus singuli vestrum in singulis vestris civitatibus et dyocesibus unum vel plures, sicut videritis expedire, curatores seu administratores ydoneos qui bona predicta gubernent fideliter et conservent, quousque super hoc aliud fuerit ordinatum, ponere et deputare curetis. Volumus autem quod curatores seu administratores predicti jurent quod fideliter se habeant in gubernatione et conservatione bonorum ipsorum et de ipsis coram deputandis a nobis et vobis vel deputandis a vobis reddentb legitimam rationem; quac reddita, fient per ipsos deputandos ad hujusmodi rationes audiendas littere et instrumenta vobis et hujusmodi curatoribus seu administratoribus, videlicet ipsorum cuilibet, de quantitate pecunie ex administratione bonorum predictorum per eos recepte. Fient etiam per eosdem curatores seu administratores diverse littere seu instrumenta quolibet anno de totali summa pecunie de predictis recepte et reposite et de resta computorum ; quorum nobisd duo, et alia duo similia carissimo in Christo filio nostro Philippo, regi Francorum illustri, annis singulis assignentur.
    Datum Pictavis, XII die julii, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    (a) Anno 1307, Bal.
  •  
    (b) reddant, Bal.
  •  
    (c) que, Bal.
  •  
    (d) vobis, Bal.

  •  
    1. D’après J 416, n. 8 (Archives nationales).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20041 (aposcripta-28), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20041 (mise à jour : 07/03/2020).