« aposcripta-27 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    XII die julii, anno tertio

  •  
    1308/07/12

  •  
    Poitiers

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Constitutio de bonis Templariorum.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Archives nationales, JJ 43, fol. 47-47v [en ligne, projet Himanis] (non retrouvée par Mollat).

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, n. XIX, p. 79-83

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Justum et laudabile largitorum propositum circa opera pietatis eo avidius illibatum cupimus conservari quo magis largitorum concessionem ipsorum Deo gratam speramus et credimus extitisse. Sane circa gubernationem et dispositionem bonorum ordinis militie Templi, cujus persone ex certis causis tenentur generaliter carceribus mancipate, intendentes salubriter providere, ipsa, in quibuscumque rebus, fructibus, redditibus, proventibus annuis et juribus consistere dignoscantur, et quicquid ex illis vel ob ea perceptum vel redactum extiterit, in eo casu in quo bona ipsa dictique fructus, redditus, et proventus, ac jura vacarent per dissolutionem ipsius ordinis, quam ex predictis causis fieri contingeret, ex nunc in terre sancte subsidium per hanc ordinationem nostram perpetuo valituram convertimus et etiam deputamus, et ad utiliorem gubernationem ipsorum, a quibus tu regiam manum appositam in ipsis in regno tuo existentibus amovisti, certos statuemus universales, et nichilominus volumus quod quilibet prelatus singulariter in sua civitate et dyocesi constituat administratores seu etiam curatores, ad quorum requisitionem ipsa bona, quantum ad te pertinebit, tueberis et defendes.
    Volumus autem quod pecunia collecta et colligenda de bonis eisdem, prius de ipsa computis redditis diligenter, in certis et tutis locis infra regnum Francie sub tua protectione ponatur et conservetur fideliter expendenda dumtaxat in subsidium terre predicte, quam tu in aliquem alium usum, quantum in te fuerit, non permittes expendi, nec in ipsum subsidium terre sancte sine nostra vel successorum nostrorum licentia speciali, prout nobis ore tenus et etiam per tuas patentes litteras tuo sigillo munitas, neque nos vel successores nostri preterquam in usum predictum eamdem pecuniam expendemus, nec illam etiam pro aliquo alio negotio nos vel ipsi repetemus, nisi deberet restitui ordini memorato.
    Volumus tamen, et ad hoc tu consensisti expresse, quod nobis et successoribus nostris et Ecclesie romane ac nostre et ipsorum libertatibus in presenti vel in futurum propter predicta vel aliquod eorumdem nullum prejudicium generetur, quodque predicta omnia sic persistant et remaneant quousque de ordine et bonis prefatis aliter extiterit ordinatum. Si vero successores nostri ordinationem factam per nos super predictis et personarum custodia predictarum immutarent notabiliter cum effectu, volumus quod quicquid in hujusmodi bonorum negotio et personarum custodia per nos et te ordinatum existit, predictis ordinationibus et concessionibus nequaquam obstantibus, per omnia in eodem statu sint hinc inde in quo ante ordinationes hujusmodi existebant.
    Datum Pictavis, XII die julii, pontificatus nostri anno tertio.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20040 (aposcripta-27), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20040 (mise à jour : 21/11/2020).