« aposcripta-23 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    10 mars 1307

  •  
    1307/03/10

  •  
    Bordeaux

  •  
    Bulle

  •  
    Ejusdem epistola1 ad eumdem regem de itinere Pictaviensi.

  •  
    D’après J 703, n. 1562 (Archives nationales)
  •  
    copie dans le ms. précité, fol. 77 vº.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis tue litteras, per latorem presentium nobis missas, recepimus leta manu, et ea que in eis continebantur libenter legimus, intelleximusque gaudenter. Sane serenitatem tuam nolumus ignorare quod nuper fratrum nostrorum consiliis requisitis, Pictavis locum elegimus pro loco mutue visionis, ibique tam nos quam fratres nostri predicti garnisiones fecimus non absque magnis expensis, sic quod locum sine magno incom[m]odo nostro et fratrum nostrorum mutare aliquatenus non valemus. Unde super hoc nos habeat tua magnificentia excusatos, et ad locum Pictavis venire non tardet tempore prestituto. Datum Burdegalis, VJ ydus martii, pontificatus nostri anno secundo.


  •  
    1. D’après J 703, n. 1562 (Archives nationales); copie dans le ms. précité, fol. 77 vº.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20036 (aposcripta-23), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20036 (mise à jour : 21/05/2020).