« aposcripta-22 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    V idus martii, anno secundo

  •  
    1307/03/11

  •  
    Bordeaux

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Ejusdem papae epistola1 ad Philippum regem de eadem re.

  •  
    [Autre copie médiévale] D’après le ms. latin 10919, fol. 77 rº (Bibliothèque nationale de Paris).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Inter sollicitudines nostras illa est temporibus istis precipua quod inter te et carissimum in Christo filium nostrum regem Anglorum illustrem pacis vinculum solidetur, quodque negocium passagii transmarini sic inchoetur, ordinetur et ad effectum auctore Domino perducatur quod cedat ad honorem ejus cujus res agitur, scilicet Jhesu Christi, cujus vices, licet immeriti, exercemus in terris, et ad exaltationem fidei christiane, ac recuperationem felicem et celerem terre sancte; pro quibus et aliis regni tui et totius orbis salubrem statum tangentibus venturam ad presentiam nostram proximo mense aprilis in civitate Pictavensi tuam serenitatem speramus. Et quoniam valde decens est, expediens, et honestum, quinimmo etiam necessarium videtur quod dilectus [filius] Ludovicus, tuusa primogenitus, heres legitimus regni Navarre, tractatibus supradictis et tue crucesignationi, si Deus dederit, ut speramus, intersit, magnificentiam tuam requirimus et in Domino paternis affectibus exhortamur quatinus dictum primogenitum tuum ad regnum Navarre volentem, ut intelleximus, proficisci usque ad transactum tractatum inter nos et te, ut premittitur, faciendum cessare facias ab itinere supradicto et tractatui supradicto adesse. Datum Burdegalis, V ydus martii, pontificatus nostri anno secundo.


  •  
    (a) cujus, ms. 19.

  •  
    1. D’après le ms. latin 10919, fol. 77 rº (Bibliothèque nationale de Paris).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20035 (aposcripta-22), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20035 (mise à jour : 02/06/2020).