« aposcripta-21 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Les prélats, barons, chevaliers, les autres nobles et les communautés du royaume de Navarre

  •  
    V idus martii, anno secundo

  •  
    circa 1307/03/11

  •  
    Bordeaux

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Ad Navarros de pace inter reges Franciae et Angliae, et de itinere Ludovici filii regis Franciae in Navarram.

  •  
    D’après le ms. latin 10919, fol. 76 rº-77 rº (Bibliothèque nationale de Paris).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis prelatis, baronibus, militibus, et aliis nobilibus, ac universitatibus et communitatibus regni Navarre salutem et apostolicam benedictionem. Inter sollicitudines nostras illa est temporibus istis precipua quod inter carissimos filios nostros reges Francorum et Anglorum illustres pacis vinculum solidetur, quodque negocium passagii transmarini sic inchoetur, ordinetur et ad effectum auctore Domino perducatur quod cedat ad honorem ejus cujus res agitur, scilicet Jhesu Christi, cujus vices, licet immeriti, exercemus in terris, et ad exaltationem fidei christiane, ac recuperationem felicem et celerem terre sancte; pro quibus et aliis regni Francie et totius orbis salubrem statum tangentibus venturam ad presentiam nostram proximo mense aprilis in civitate Pictavensi dicti regis Francorum serenitatem speramus. Quibus tractatibus et dicti regis crucesignationi, si Deus dederit, sicut confidimus, adesse dilectum filium Ludovicum, ejus primogenitum, heredem legitimum regni Navarre, valde decens et honestum, quinimo expediens et necessarium arbitramur. Sane quoniam intelleximus quod prefatus rex Francorum suum primogenitum prelibatum ad prefatum regem Navarre mittere istis temporibus proponebat, sic quod dictis tractatibus interesse non posset, discretioni vestre presentibus intimamus quod nos propter pretermissam decentiam et necessitatem scripsimus dicto regi quod ipse usque ad transactos predictos tractatus, qui brevem ac votivum, ut speramus, exitum Deo propitio sortientur, dictum filium suum a prefato itinere cessare faciat et predictis tractatibus interesse, ac eidem primogenito quod dictis tractatibus intersit, aliis omnibus pretermissis. Quapropter discretionem vestram attente requirimus et in Domino paternis affectibus exhortamur tam dictum regem quam ejus primogenitum, si ad vos istis temporibus non accedit, velitis ex predictis causis valde rationabilibus et necessariis excusatos habere. Nam post dictos tractatus, qui Deo dante felicem et celerem expeditionem habebunt, sicut dilectus filius magister Berengarius de Olargioa, capellanus noster, quem propter hoc ad vos duximus destinandum, vobis poterit proficisci. Datum Burdegalis [V ydus martii, pontificatus nostri anno secundo].


  •  
    (a) Clargio, Bal.

  •  
    1. D’après le ms. latin 10919, fol. 76 rº-77 rº (Bibliothèque nationale de Paris).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20034 (aposcripta-21), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20034 (mise à jour : 02/06/2020).